Bracciolini, Poggio, 1380-1459; Italy -- History -- 1268-1492
“Duxit uxorem, clarus bello et pace vir Trivulcius, Neapolitanam,
prænobili familiâ. Invitatus sum ad convivium, immo ad pontificiam,
et adipalem cænam. At ego ad epulas primas satur, spectator potius
quam conviva fui. Credo gratum fore vel tibi, vel posteris, si fercula
quam brevissime descripsero, non ut Macrobius apud nostros, nec ut
apud Græcos Athenæus justis voluminibus, sed ut occupatus homo, et ad
epistolæ mensuram. Primum aqua manibus data, non ut apud nos, stantibus,
sed accumbentibus, utique rosacea. Tum illati pugillares ex nucleis
pineis, et saccaro pastilli. Item placentæ nucleis amygdalis, et saccaro
confectæ, quos vulgo martios paneis vocamus. Secundum fertum altiles
asparagi. Tertium pulpulæ, ita enim popinæ appellant et jecuscula.
Quartum caro dorcadis tosta. Quintum capitula junicum vitulorumve una
cum pellibus elixa. Sextum capi, gallinarum, columborumque pulli,
bubuleis comitati linguis, et petasonibus, ac sumine omnibus elixis
addito Lymonyacæ pultario, sic enim Cupediarii Mediolanenses vocant,
quam nostri sermiacam. Septimum hedus integer tostus, in singulas
singuli capidas, cum jure quod ex amaris Cerasis sive ut quidam malunt
appellare laurocerasis, condimenti vico fungitur. Octavum turtures,
perdices, phasiani, coturnices, turdi, ficedulæ, et omnino plurimi
generis avitia, molliter et studiose tosta. Colymbades olivæ condimenti
loco appositæ. Nonum gallus gallinaceus saccaro incoctus, et aspergine
rosaceâ madefactus, singulis convivis, singuli patinis argenteis, ut
et cætera quoque vascula. Decimum porcellus integer tostus, in singula
singuli crateria jusculento quodam liquore perfusi. Undecimum pavi
tosti, pro condimento leucopheon jus, immo ferugineum e jocinoribus
pistis, et aromate pretiosi generis, ad portionem et Symmetriam additum;
hyspani ... appellant. Duodecimum tostus orbis ex ovo, lacte, salvia,
polline saccareo, Salviatum vocamus. Tertium decimum Struthea cotonea
ex saccaro. Quartum decimum, Carduus, pinea, Icolymon sive Cynaram
potius appellare convenit. Quintum decimum a lotis manibus, bellaria et
tragemata omnis generis saccarea. Inducti mox histriones, pantomimi,
petauristæ, aretalogi, funambuli, choraulæ, citharædi. Singulis porro
ferculis præibant faces, atque tubæ; sub facibus inclusa caveis altilia,
quadrupedes, aviculæ, omnia viventia generis ejus videlicet, cujus ea quæ
magistri et structores cocta mensis inferebant; mensaæ per atrium abacis
singulæ singulis dispositæ, sed et privi privis ministri. Ante omnia
silentium quale ne pythagorici quidem servare potuissent. Vale Mediolani,
Idibus Maiis, 1488.”—_Politiani Epistolæ, lib. xii._
[55] _Platina, tom. i. p. 390, 391._
[56] _Platina, vol. i. p. 391._
[57] The correct title of Zabarella, was that of cardinal of St. Cosmo
and St. Damien; but he is now generally known by the designation of
cardinal of Florence.
[58] _Poggii Opera, p. 255._
[59] _Poggii Histor. Florent., p. 76._
[60] _Leon. Aret. Epist., lib. iv. ep. iii._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account