The Lives of the Twelve Caesars, Volume 02: AugustusSuetonius
History
The Lives of the Twelve Caesars, Volume 02: Augustus
Suetonius
Emperors -- Rome -- Biography -- Early works to 1800; Rome -- History -- Empire, 30 B.C.-284 A.D.
"His immortalibus editis operibus, quum ad exercitum recensendum
concionem in campo ad Caprae paludem haberet, subita coorta tempestate
cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo, ut
conspectum ejus concioni abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit.
Romana pubes, sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena,
et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit; etsi satis
credebat Patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procella; tamen
veluti orbitatis metu icta, maestum aliquamdiu silentium obtinuit.
Deinde a paucis initio facto, Deum, Deo natum, regem parentemque urbis
Romanae, salvere universi Romulum jubent; pacem precibus exposcunt, uti
volens propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse credo tum quoque
aliquos, qui discerptum regem Patrum manibus taciti arguerent; manavit
enim haec quoque, et perobscura, fama. Illam alteram admiratio viri, et
pavor praesens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis addita rei
dicitur fides; namque Proculus Julius sollicita civitate desiderio (163)
regis, et infensa Patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnae rei
auctor, in concionem prodit. 'Romulus, inquit, Quirites, parens urbis
hujus, prima hodierna luce coelo repente delapsus, se mihi obvium dedit;
quam profusus horrore venerabundusque astitissem, petens precibus, ut
contra intueri fas esset; Abi, nuncia, inquit, Romanis, Coelestes ita
velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit; proinde rem militarem
colant; sciantque, et ita posteris tradant, nullas opes humanas armis
Romanis resistere posse.' Haec, inquit, locutus, sublimis abiit. Mirum,
quantum illi viro nuncianti haec fidei fuerit; quamque desiderium Romuli
apud plebem exercitumque, facta fide immortalitatis, lenitum sit." [271]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account