The mediaeval stage, volume 2 (of 2)Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
History
The mediaeval stage, volume 2 (of 2)
Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
Drama, Medieval -- History and criticism; Theater -- History -- Medieval, 500-1500
Dies calendarum istarum, fratres carissimi, quas Ianuarias vocant, a
quodam Iano homine perdito ac sacrilego nomen accepit. Ianus autem iste
dux quidam et princeps hominum paganorum fuit: quem imperiti homines
et rustici dum quasi regem metuunt, colere velut Deum coeperunt....
Diem ergo calendarum hodiernarum de nomine Iani, sicut iam dictum est,
nuncuparunt: atque ut ei homini divinos honores conferre cupiebant, et
finem unius anni et alterius initium deputarunt. Et quia apud illos
Ianuariae calendae unum annum implere, et alterum incipere dicebantur,
istum Ianum quasi in principio ac termino posuerunt, ut unum annum
implere, alterum incipere diceretur. Et hinc est, quod idolorum cultores
ipsi Iano duas facies figurarunt.... Hinc itaque est quod istis diebus
pagani homines perverso omnium rerum ordine obscenis deformitatibus
teguntur; ut tales utique se faciant qui colunt, qualis est iste qui
colitur. In istis enim diebus miseri homines, et, quod peius est, aliqui
baptizati, sumunt formas adulteras, species monstrosas, in quibus quidem
sunt quae primum pudenda, aut potius dolenda sunt. Quis enim sapiens
poterit credere, inveniri aliquos sanae mentis qui cervulum facientes, in
ferarum se velint habitum commutare? Alii vestiuntur pellibus pecudum;
alii assumunt capita bestiarum, gaudentes et exsultantes, si taliter se
in ferinas species transformaverint, ut homines non esse videantur....
Iamvero illud quale et quam turpe est, quod viri nati tunicis muliebribus
vestiuntur, et turpissima demum demutatione puellaribus figuris virile
robur effeminant, non erubescentes tunicis muliebribus inserere militares
lacertos: barbatas facies praeferunt, et videri feminae volunt....
Sunt enim qui calendis ianuariis auguria observant, ut focum de domo
sua, vel aliud quodcumque beneficium, cuicumque petenti non tribuant.
Diabolicas etiam strenas, et ab aliis accipiunt, et ipsi aliis tradunt.
Aliqui etiam rustici, mensulas in ista nocte quae praeteriit, plenas
multis rebus, quae ad manducandum sunt necessariae, componentes, tota
nocte sic compositas esse volunt, credentes quod hoc illis calendae
ianuariae praestare possint, ut per totum annum convivia illorum in tali
abundantia perseverent.... Qui enim aliquid de paganorum consuetudine in
istis diebus observare voluerint, timendum est ne eis nomen christianum
prodesse non possit. Et ideo sancti antiqui patres nostri considerantes
maximam partem hominum diebus istis gulae vel luxuriae deservire,
et ebrietatibus et sacrilegis saltationibus insanire, statuerunt
in universum mundum, ut per omnes Ecclesias publicum indiceretur
ieiunium.... Ieiunemus ergo, fratres carissimi, in istis diebus.... Qui
etiam in istis calendis stultis hominibus luxuriose ludentibus aliquam
humanitatem impenderit, peccati eorum participem se esse non dubitet.
XVIII. ?470-542. CAESARIUS OF ARLES?
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account