The mediaeval stage, volume 2 (of 2)Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
History
The mediaeval stage, volume 2 (of 2)
Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
Drama, Medieval -- History and criticism; Theater -- History -- Medieval, 500-1500
Quia carnales homines idiotae Alamanni, vel Bagoarii, vel Franci, si
iuxta Romanam urbem aliquid fieri viderint ex his peccatis quae nos
prohibemus, licitum et concessum a sacerdotibus esse putant; et dum nobis
improperium deputant, sibi scandalum vitae accipiunt. Sicut affirmant
se vidisse annis singulis in Romana urbe, et iuxta ecclesiam sancti
Petri, in die vel nocte quando Kalendae Ianuariae intrant, paganorum
consuetudine choros ducere per plateas, et acclamationes ritu gentilium,
et cantationes sacrilegas celebrare, et mensas illa die vel nocte dapibus
onerare, et nullum de domo sua vel ignem, vel ferramentum, vel aliquid
commodi vicino suo praestare velle. Dicunt quoque se ibi vidisse mulieres
pagano ritu phylacteria et ligaturas in brachiis et in cruribus ligatas
habere, et publice ad vendendum venales ad comparandum aliis offerre.
Quae omnia eo quod ibi a carnalibus et insipientibus videntur, nobis hic
improperium et impedimentum praedicationis et doctrinae faciunt.
XXXIV. †742. POPE ZACHARY.
[Zacharias Papa, _Epistola_ ii (_P. L._ lxxxix. 918),
_Epistola_ li (Dümmler, _Epist. Merow. et Karol. Aevi_, i.
301). Written _Ad Bonifatium_ in reply to No. xxxiii. The
_constitutio_ of Pope Gregory referred to appears to be No.
xxxii.]
De Kalendis vero Ianuariis, vel ceteris auguriis, vel phylacteriis,
et incantationibus, vel aliis diversis observationibus, quae gentili
more observari dixisti apud beatum Petrum apostolum, vel in urbe
Roma; hoc et nobis et omnibus Christianis detestabile et perniciosum
esse iudicamus.... Nam et sanctae recordationis praedecessoris atque
nutritoris nostri domini Gregorii papae constitutione omnia haec pie ac
fideliter amputata sunt et alia diversa quam plura.
XXXV. 743. COUNCIL OF ROME.
[Conc. Romanum, c. 9: Mansi, xii. 384. A slightly different
version, headed ‘Zacharias Papa in Conc. Rom. c. 9,’ is in
_Decretum Gratiani_, ii. 26. 7, c. 14 (_C. I. Can._ ed.
Friedberg, i. 1045). This seems to be a result of Nos. xxxiii,
xxxiv.]
Ut nullus Kalendas Ianuarias et broma ritu paganorum colere
praesumpserit, aut mensas cum dapibus in domibus praeparare, aut per
vicos et plateas cantiones et choreas ducere, quod maxima iniquitas est
coram Deo: anathema sit.
XXXVI. †750. PRIMINIUS.
[_Dicta Abbatis Priminii_, c. 22 (Caspari, _Kirchenhistorische
Anecdota_, i. 172). Priminius was a German contemporary of
Boniface.]
Nam Vulcanalia et Kalendas observare ... quid aliut nisi cultura diabuli
est?... Cervulos et vetulas in Kalendas vel aliud tempus nolite anbulare.
Viri vestes femineas, femine vestes virilis in ipsis Kalandis vel in alia
lusa quam plurima nolite vestire.
XXXVII. †766. EGBERT.
[_Penitentiale Egberti_, viii. 4 (Haddan and Stubbs, iii. 424).]
Kalendas Ianuarias secundum paganam causam honorare, si non desinit, v
annos poeniteat clericus, si laicus, iii annos poeniteat.
XXXVIII. †790-800. LOMBARD CAPITULARY.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account