Great Britain -- History -- Henry III, 1216-1272; Henry III, King of England, 1207-1272
(5) “Repertos in eodem castro, non considerata cujusquam generositate,
usque ad octoginta duos et amplius digno condempnavit suspendio [rex].”
_Contin. Gerv. Cant._, vol. ii. p. 114.
(6) “In patibulis suspenduntur tam milites quam servientes, die
Assumptionis Beatae Mariae Virginis, numero octoginta tres.” R.
Coggeshall, p. 207.
(7) “Omnes fere qui sponte ingressi in castello inventi sunt suspensi
sunt in patibulis, in die videlicet Assumptionis Beatae Mariae, homines
circiter octoginta.” _Ann. Wav._, a. 1224.
(8) “Suspensi sunt xiv milites.” T. Wykes, a. 1220.
(9) “Milites in manu domini regis et misericordia archiepiscopi et
episcoporum se devotissime offerentes, sub tutela ecclesiae sicut
crucesignati, et quia sub appellationis ad vos” (the Pope) “factae
credebant defendi subsidio, in exercitum de castro prodierunt. Quibus
in die Assumptionis dato cum ignominio absolutionis beneficio, idem
Archiepiscopus cum episcopis Hugoni Lincolniensi, Jocelino Batoniensi
et Radulfo Cicestrensi ad regem ingressus est ... ipsius regis
adolescentiam ad indebitam provocans iracundiam, talia verba profudit:
‘Nos quidem ut nos decuit rigorem sumus ecclesiasticam executi;
jam restat regem facere quod suum est.’ Cumque ad haec verba regis
obstupesceret innocentia, et quaereret quid ad majestatem regiam
pertineret, rursus idem archiepiscopus, non pater patriae sed tyrannus,
‘Justitiarium,’ inquit, ‘hujus dicti oportet esse interpretem, quia
quid ad vos pertineat edocebit.’ Ne autem pro nihilo dictis comitatus
esset episcopis, unus ex eis, videlicet Batoniensis, dixit: ‘Si
suspensi fuissent qui capti fuerunt apud Biham, isti qui nunc capti
sunt nullatenus castrum adversus nutum regium tenuissent.’ Postea vero
apud regem altercatione suborta an exspectandi essent barones regni pro
judicio faciendo, singuli qui aderant causa prandii ad propria tentoria
secesserunt; ipsaque hora prandii milites, servientes, juvenes,
cujuscunque conditionis quantaeque nobilitatis, ad numerum nonaginta
vii, tam archiepiscopo quam dictis episcopis inspicientibus, in dedecus
militiae et perpetuum regis opprobrium sunt suspensi.... Clamore autem
tantae crudelitatis audito, aliqui de mensis propriis occurrentes de
furcis et patibulis aliquos liberaverunt, qui tamen sub custodia adhuc
detinentur.” _Quer. Falc._, pp. 267, 268.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account