The New Conspiracy Against the Jesuits Detected and Briefly Exposed: with a short account of their institute; and observations on the danger of systems of education independent of religionDallas, Robert Charles
History
The New Conspiracy Against the Jesuits Detected and Briefly Exposed: with a short account of their institute; and observations on the danger of systems of education independent of religion
Dallas, Robert Charles
Jesuits -- Controversial Literature; Jesuits -- History
[123] Et si res devulgata et communiter manifesta esset, non expectatâ
quatuor assistentium confirmatione, provinciales alii alios vocando
convenire debent, et ipso primo die quo in locum hujusmodi congregationis
ingredientur, ubi aderunt quatuor qui convocarunt, cum aliis congregatis,
rem is aggrediatur cui omnia notoria sunt, et accusatio dilucidè
explicetur. Et postquam auditus fuerit præpositus, foras egredi debebit, et
antiquissimus ex provincialibus simul cum secretario aut alio assistente,
de latâ re scrutinium faciat, et primò quidem an constet de peccato quod
objicitur, deinde an ejusmodi sit ut propter id officio privari debeat; et
idem suffragia promulget, quæ ut sufficiant duas tertias partes excedent;
et tunc statim de alio eligendo agatur, et si fieri potest, non inde priùs
egrediatur quàm societas præpositum generalem habeat.--Ibid. p. 440.
[124] Prima ad res externas pertinet vestitûs, victûs et expensarum
quarumlibet, quæ omnia vel augere, vel imminuere poterit societas prout
præpositum ipsum ac se decere et Deo gratius fore judicabit et tunc
societatis ordinationi acquiescere oportebit.--Cap. IV, art. ix, p. 439,
tom. i.
[125] Numero autem hujusmodi assistentium quidem quatuor......... et quidem
illi ipsi esse poterunt de quibus supradictum......... quamvis autem res
graviores ab iis tractandæ sint, statuendi tamen facultas, postquam eos
audierit, penès præpositum generalem erit.--Cap. VI, art. i, p. 444, tom.
ii.
[126] Est item penès præpositum generalem omnis facultas agenda quosvis
contractus emptionum aut venditionum quorumlibet bonorum temporalium
mobilium tàm domorum quàm collegiorum societatis, et imponendi aut
redimendi quoslibet census super bonis stabilibus ipsorum collegiorum, in
eorumdem utilitatem et bonum, cum facultate sese liberandi, restitutâ
pecuniâ quæ data fuerit. Alienare autem aut omninò dissolvere collegia vel
domos jàm creatas societatis sine generali ejus congregatione præpositus
generalis non poterit.--Cap. III. col. ii, p. 336, tom. i.
[127] Cum autem quidquam privatæ utilitatis ex redditibus quærere vel in
suum usum convertere non possit, est valde probabile quòd majori cum
puritate ac Spiritu constantiùs ac diuturniùs procedat in iis quæ ad bonum
regimen collegiorum ad majus Dei ac Domini nostri obsequium provideri
convenit.--Cap. I, tit. i, p. 392.
[128] Transferre vel differre domos vel collegia jam creata, aut in usum
societatis professæ redditus eorum convertere præpositus generalis, ut in 4
part. dictum est, non poterit.--Cap. IV, art. xlviii, p. 438.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account