The Parochial History of Cornwall, Volume 2 (of 4)
History
The Parochial History of Cornwall, Volume 2 (of 4)
Cornwall (England : County) -- History; Geology -- England -- Cornwall (County)
Post discessum congregationis nostræ, quæ tecum est, valde sumus
suspensi redditi, quia nihil de prosperitate vestri itineris audisse
nos contigit. Cum ergo Deus Omnipotens vos ad reverendissimum virum,
Fratrem nostrum Augustinum Episcopum perduxerit, dicite ei quod diu
mecum de causa Anglorum cogitans tractavi; videlicet quia Fana
Idolorum destrui in eadem gente minime debeant, sed ipsa quæ in eis
sunt Idola destruantur; Aqua benedicta fiat; in eisdem Fanis
aspergatur; Altaria construantur; Reliquiæ ponantur, quia, si Fana
eadem bene constructa sunt, necesse est ut a cultu Dæmonum in obsequio
Veri Dei debeant commutari, ut dum gens ipsa eadem Fana sua non videt
destrui, de corde errorem deponat, et Deum Verum cognoscens ac
adorans, ad loca quæ consuevit familiariùs concurrat. _Et quia boves
solent in sacrificio Dæmonum multos occidere, debet eis etiam, hac de
re, aliqua sollemnitas immutari; ut Die Dedicationis, vel Natilitii
sanctorum Martyrum, quorum illic Reliquiæ ponuntur, Tabernacula sibi,
circa easdem Ecclesias, quæ ex Fanis commutatæ sunt, de ramis arborum
faciant, et Religiosis convivis sollemnitatem celebrant._ Nec Diabolo
jam animalia immolent; et, ad laudem Dei, in esu suo animalia
occidant, et Donatori omnium de satietate sua gratias referant; ut dum
eis aliqua exteriùs gaudia reservantur, ad interiora gaudia consentire
faciliùs valeant. Nam duris mentibus simul omnia abscindere
impossibile esse non dubium est; quia et is qui summum locum ascendere
nititur gradibus vel passibus, non autem saltibus elevatur; sic
Israelitico populo in Ægypto Dominus re quidem innotuit; sed tamen eis
sacrificiorum usus, quæ Diabolo solebat exhibere, in cultu proprio
reservavit, et eis in suo sacrificio animalia immolare præciperet,
quatenus cor mutantes, aliud de sacrificio amitterent, aliud
retinerent; ut etsi ipsa assent animalia quæ efferare consueverant,
vero tamen Deo hæc et non Idolis immolantes jam sacrificia ipsa non
essent.
Hæc igitur dilectionem tuam prædicto Fratri necesse est dicere, ut
ipse in præsenti illic positus perpendet, qualiter omnia debeat
dispensare.
Deus te incolumem custodiat, dilectissime Fili! Data die decima quinta
kalendarum Juliarum, imperante Domino nostro Mauricio Tiberio piissimo
Augusto, anno decimo novo; post consulatum ejusdem Domini anno decimo
octavo; Indictione quarta. A. D. 601.
It may be presumed that the Jesuit missionaries to China and to
Paraguay were not unacquainted with this letter from the Pope.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account