The Parochial History of Cornwall, Volume 2 (of 4)
History
The Parochial History of Cornwall, Volume 2 (of 4)
Cornwall (England : County) -- History; Geology -- England -- Cornwall (County)
Anno sexto Regis Johannis idem Rex construxit quoddam Cœnobium ordinis
Cisterciensis in Anglia, et Bellum Locum nominavit; quod quidem
Cœnobium tali occasione narratur ab eo factum. Quia enim idem Rex
versus Abbates, et alias personas ordinis Cisterciensis prænominatas,
supra modum, sine causa, est iratus, et eosdem non mediocriter per
ministros suos gravaret, ad quoddam Parliamentum, quod ipse apud
Lincolniam tenuit, Abbates dicti ordinis venerunt, si quo modo Regis
ejusdem gratiam et favorem potuissent aliquatenus invenire. Quibus
visis, sicut crudelis animi erat, præcepit suis ut dictos Abbates sub
pedibus equorum viliter conculcarent; Regis vero injustum tam
facinorosum et inauditum hactenus mandatum ab aliquo principe
Christiano, perficere nolentibus, hii Domini Abbates, jam fere
desperantes de Regia benignitate, ad sua hospitia festinanter
accesserunt. Nocte vero sequenti, cùm idem Rex Johannes in lecto suo
dormiret, ei quod coram quodam Judice, prædictis Abbatibus illuc
assistentibus, ductus fuerit: qui eisdem Abbatibus jusserat dictum
regem supra dorsum suum cum flagellis et virgis verberare: quam quidem
verberationem, mane vigilans, se sensisse dixit. Sompnium vero suum
cuidam personæ ecclesiasticæ de curia sua narravit, qui dixit ei, quod
Deus erga eum supra modum esset misericors, qui eum tam clementer et
paternè in præsenti seculo dignatus est corripere, et eidem sua
misteria revelare; et consuluit Regem ut pro Abbatibus dicti ordinis
velociter mitteret, et ab eisdem de reatu suo veniam humiliter
imploraret.
Rege siquidem acquiescente, pro eis, ut ad Regem venirent, missum est.
Quod audientes per nuncium Regis, putaverunt se ab Anglia fore
exterminandos; Deo tamen, qui suos non deserit, aliter disponente, cùm
nunc ad conspectum Regis venissent, indignationem suam quam ergo eos
habuit Rex remisit.
“In the sixth year of his reign King John founded a certain
monastery of the Cistercian order in England, and gave it the
name of Beaulieu; and the following account is given of the cause
which induced the King to found this abbey.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive