The Plague of Lust, Vol. 2 (of 2): Being a History of Venereal Disease in Classical AntiquityRosenbaum, Julius
History
The Plague of Lust, Vol. 2 (of 2): Being a History of Venereal Disease in Classical Antiquity
Rosenbaum, Julius
Sexually transmitted diseases -- History
et pubem contegere lanis vino et rosaceo aut oenanthino aut melino
madefactis. Neque vero ineptae sunt spongiae posca imputae. Sequentibus
vero diebus cataplasmatis ex palmis, malis, acacia hypocisthide,
oenanthe, rhoe rubro et similibus. Insessibus item adstringentibus
utendum est, ex lentisci, rubi, myrti et similium in vino austero sive
mero sive diluto decocto. Cibis autem utendum qui aegre corrumpantur
et difficulter permutantur et resiccandi vim habent. Dandum etiam cum
potu et cibis, viticis ac _cannabis_ semen praesertim tostum. Rutae
item semen ac folia, lactucae semen et cauliculi ac nymphaeae radix.
In potu vero quotidie pro communi aqua, _aqua in qua ferrum saepe
extinctum est_ praebeatur. Quidam vero corticem radicis halicacabi ex
aqua eis bibendum praebuerunt, neque ineptum fuerit huius aliquando
periculum facere. _Antidotus_ etiam _haec magnae celebritatis_ tum ad
hoc modo semen profudentes, tum ad assidua in omnis profluvia commode
exhibetur. Seminis salicis ʒvjj calaminthae ʒvj seminis viticis albae
ʒv rutae ʒjv seminis cicutae ʒjj cum aqua in pastillos digerito et
ex eis ad Ponticae nucis magnitudinem cum poscae cyathis tribus
praebeto. _Omnem vero acrium rerum esum et multi vini potum_ et olerum
exhibitionem _vitare oportet_, diaetam vero universam resiccatoriam et
adstringentem constituere. Post prima autem mox tempora ad unctiones et
exercitatricem diaetam transeundum, per quam totum corpus et praesertim
affecta, ad sanitatem perducantur, et plurima quidem tempora circa
unctiones immorandum, paucies vero lavandum, si aut lassitudini aut
cruditati mederi velimus. Bonum fuerit etiam, _si nihil prohibuerit, ad
frigidae lavationem_ defugere, quae omnem morbum ex fluxione obortum
depellere consuevit, maxime si medicamentaria qualitate aqua praedita
sit, velut sunt in Albulis aquae, quae etiam in potu acceptae eis summe
prosunt. Sunt autem sapore subsalso et tactu lactei teporis. Convenit
item per intervalla quaedam illitionibus et epithematis et malagmatis
uti, quae rubefacere et emollire possint, atque ea quae in profundo
haerent ad superficiem transferre. _Decubitus_ porro _frequenter
in latus fiat_, calaminthae foliis et rutae et viticis substratis.
Epithema autem in eis usu venit hocce. Capillum Veneris multum
contundito et terito cum aceto aut apii succo aut seridis aut psyllii
eoque cochlearum carnes coctas excipito et simul in linteolum infarta
coxendicibus imponito. Utendum vero et praescripto ad priapismum
cerato et iis quae paulo mox ad seminis in somno profluvia dicentur.
_Omnem autem de rebus venereis cogitationem excludere oportet._ (Thus
we see excessive discharge of semen is an effection of the seminal
vessels, not of the member. _This complaint does not indeed as a rule
cause any very great pain, but it does occasion no ordinary degree
of inconvenience_ and defilement in consequence of the constant
involuntary discharge of semen. However sometimes it may arise from
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account