The Poetical Works of John Skelton, Volume 2 (of 2)Skelton, John
General
The Poetical Works of John Skelton, Volume 2 (of 2)
Skelton, John
English poetry -- Early modern, 1500-1700
v. 684. _How Frauncis Petrarke, &c._] “Vidi Aquensem Caroli sedem,
& in templo marmoreo verendum barbaris gentibus illius principis
sepulchrum, vbi fabellam audiui, non inamœnam cognitu, a quibusdam
templi sacerdotibus, quam scriptam mihi ostenderunt, & postea apud
modernos scriptores accuratius etiam tractatam legi, quam tibi quoque ut
referam incidit animus: ita tamen, ut rei fides non apud me quæratur,
sed (vt aiunt) penes auctores maneat. Carolum Regem quem Magni nomine
[_ed. Bas._ cognomine] æquare Pompeio & Alexandro audent, mulierculam
quandam perdite & efflictim amasse memorant, eius blanditiis eneruatum,
neglecta fama (cui plurimum inseruire consueuerat) & posthabitis regni
curis, aliarum rerum omnium & postremo suiipsius oblitum, diu nulla
prorsus in re nisi illius amplexibus acquieuisse, summa cum indignatione
suorum ac dolore. Tandem cum iam spei nihil superesset (quoniam aures
regias salutaribus consiliis insanus amor obstruxerat), fœminam ipsam
malorum causam insperata mors abstulit, cuius rei ingens primum in regia
sed latens gaudium fuit: deinde dolore tantum priore grauiore, quantum
fœdiori morbo correptum regis animum videbant, cuius nec morte lenitus
furor, sed in ipsum obscœnum cadauer & exangue translatus est, quod
balsamo & aromatibus conditum, onustum gemmis, & velatum purpura, diebus
ac noctibus tam miserabili quam cupido fouebat amplexu. Dici nequit quam
discors & quam male se compassura conditio est amantis ac regis: nunquam
profecto contraria sine lite iunguntur. Quid est autem regnum, nisi iusta
& gloriosa dominatio? Contra quid est amor, nisi fœda seruitus & iniusta?
Itaque cum certatim ad amantem (seu rectius ad amentem) Regem, pro summis
regni negotiis legationes gentium, præfectique & prouinciarum præsides
conuenirent, is in lectulo suo miser, omnibus exclusis & obseratis
foribus, amato corpusculo cohærebat, amicam suam crebro, velut spirantem
responsuramque compellans, illi curas laboresque suos narrabat, illi
blandum murmur & nocturna suspiria, illi semper amoris comites lachrymas
instillabat, horrendum miseriæ solamen, sed quod vnum ex omnibus Rex
alioquin (vt aiunt) sapientissimus elegisset. Addunt fabulæ quod ego
nec fieri potuisse nec narrari debere arbitror. Erat ea tempestate in
aula Coloniensis Antistes, vir, vt memorant, sanctitate & sapientia
clarus, necnon comis, et consilii Regii prima vox, qui domini sui statum
miseratus, vbi animaduertit humanis remediis nihil agi, ad Deum versus,
ilium assidue precari, in illo spem reponere, ab eo finem mali poscere
multo cum gemitu: quod cum diu fecisset, nec desiturus videretur, die
quodam illustri miraculo recreatus est: siquidem ex more sacrificanti, &
post deuotissimas preces pectus & aram lachrymis implenti, de cœlo vox
insonuit, Sub extinctæ mulieris lingua furoris Regii causam latere. Quo
lætior, mox peracto sacrificio, ad locum vbi corpus erat se proripuit,
& iure notissimæ familiaritatis regiæ introgressus, os digito clam
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account