The Poetical Works of William Wordsworth — Volume 8 (of 8)Wordsworth, William
General
The Poetical Works of William Wordsworth — Volume 8 (of 8)
Wordsworth, William
English poetry -- 18th century; English poetry -- 19th century
Mercatorque fugit dives inane Forum.
Templa vacant pompâ, nitidisque theatra catervis,
Tristis et it foedâ foemina virque via.
Segnis in officiis, nec rectus ad aethera miles 35
Pauperis et vestes, armaque juris habet.
Sic gens quaeque perit,[420] quando civilia bella
Viscera divellunt, jusque fidesque fugit.
Auspiciis laetam nostris lux proxima pandit
Te, Calpe[421] celsis imperiosa jugis. 40
Urbs munimen habet nullo quassabile bello,
Claustrum Tyrrhenis, claustrum et Atlantis, aquis.
Undique nam vastae sustentant moenia rupes,
Quae torvè in terras inque tuentur aquas.
Arteque sunt mirâ sectae per saxa cavernae, 45
Atria sanguineo saeva sacrata Deo.
Urbs invicta tamen populis commercia tuta
Praebet, et in portus illicit inque Forum.
Hic Mercator adest Maurus cui rebus agendis.
Ah! nimis est cordi Punica prisca fides; 50
Afer et è mediis Libyae sitientis arenis,
Suetus in immundâ vivere barbarie;
Multus et aequoreis, ut quondam, Graius in undis,
Degener, antiquum sic probat ille genus;
Niliacae potator aquae, Judaeus, et omne 55
Litus Tyrrhenum quos, et Atlantis, alit.
Hos quàm dissimiles (linguae sive ora notentur)
Hos quàm felices pace Britannus habet!
Anglia! dum pietas et honos, dum nota per orbem
Sit tibi in intacto pectore prisca fides; 60
Dum pia cura tibi, magnos meruisse triumphos,
Justaque per populos jura tulisse feros;
Longinquas teneat tua vasta potentia terras,
Et maneat Calpe gloria magna Tibi!
Insula Atlanteis assurgit ab aequoris undis, 65
Insula flammigero semper amata Deo,
Seu teneat celsi flagrantia signa Leonis,
Seu gyro Pisces interiore petat.
“Hic ver assiduum atque alienis mensibus aestas,”
Flavus et autumnus frugibus usque tumet. 70
Non jacet Ionio felicior Insula ponto
Ulla, nec Eoi fluctibus oceani.
Vix, Madeira! tuum nunc refert dicere nomen,
Floribus, et Bacchi munere pingue solum.
Te vetus haud vanis cumulavit laudibus aetas, 75
O fortunato conspicienda choro!
Haec nunc terra sinu nos detinet alma, proculque
A Patriae curis, anxietate domi.
Sic cepisse ferunt humanae oblivia curae
Quisquis Lethaeae pocula sumpsit aquae: 80
Sic semota sequi studiisque odiisque docebas
Otia discipulos, docte Epicure, tuos.
Sed non ulla dies grato sine sole, nec ullo
Fruge carens hortus tempore,[422] fronde nemus;[423]
Nec levis ignotis oneratus odoribus aer, 85
Quales doctus equum flectere novit Arabs;
Nec caecae quaecumque jacent sub rupe cavernae,[424]
Queîs nunquam radiis Phoebus adire potest;
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account