The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Ab hoc Regno decem dietis per potestatem Imperatoris Grand Can, inuenitur
Insula delectabilis, et speciosa satis: cuius Rex est praepotens in gloria,
et in diuitijs superabundans, et de multis quæ illic geruntur admirandis
vnum recito solum.
[Sidenote: Diues Epulo.] Quòd est ibi homo quidam ditissimus nullius
dignitatis nomine honoratus, sed bysso, ac serico adornatus, et splendide
omni tempore epulatus: non ergo vult dici princeps, Dux, comes, miles, aut
huiusmodi, licet superioritatem habeat super marchiones aliquos et barones.
Eius possessionis valor æstimatur in anno 30. cuman de assinarijs bladi, et
risi, nec quærit nisi delitiosè viuere in isto seculo, vt cum diuite
Epulone sepeliatur in inferno. Cum etiam sibi derelictus sit, iste viuendi
modus a retrogenitoribus, eum et ipse posteris derelinquet. Hic tanquam
Imperiali residet palatio, cuius muri ambitus ad tractum leucæ tenditur,
continens arbusta, vineta, rinulos, fontes et stagna, aulas, et cubicula
auro strata depictaque mirè, et sculpta artificiosè, vltra quam vales
explicare, et inter omnia ad medium palatium in celso vertice atrium
amaenum, valdè tamen modico, sed cunctis praeciosius, ædificio, quasi ad
seema nostrarum Ecclesiarium, cum turribus, pilarijs, et columnis, in
quibus nihil prominet indignius auro. Nunquam vel rarò hic exit de suo
palatio cum solis pulchris quos sibi conuocat et conuariat paruis pueris et
puellis, non excedentibus 16. annos ætatis. Tendit dum libet pedibus,
quandoque vectatur equo, interdum ducitur vehiculo, nonnunquam vult ferri
gestatorio, vel certè puellaribus brachijs, et visitat saepissimè praefatum
praeciosius ædificium: atque hijs et modis alijs excogitat delectare visum
pulchris, auditum suauibus, olfactum redolentibus, tactum lenibus, et
gustum pascere delicatis. Electas semper habet praesto 50. puellas ei, et
de proximo exquisitissimè ministrantes tam ad mensam quàm ad cubiculum, et
ad omne libitum.
[Sidenote: Versus.] Hæ ad prandium recumbenti afferunt processionis more
pro singulo ferculo semper 5. genera dapum nobilium cum dulcisonæ
resonantia cantilenæ, quarum aliquæ ei singulos detruncant genu flexo
morsellos, aliquæ ponunt in ore, mundis tergentes comedentis labia mappis.
Nam ipse quidem in mensa continet iacentes manus puras et quietas. Post
deseruitionem ferculi primi, seruitur pro secundo in 5. alijs dapum
generibus modo quo supra, et renouatur in apponendo cantus suauior melodia.
Ista àbsque vlla Domini cura per ministros quotidiè reparantur etiam in
maiori satis quam effor nobilitate, nisi dum ipse pro placito iusserit,
quandoque temperari.
Deliciosius igitur quo vult deducit carnem, non curans animam, sed nec
probitatem curans terrenam, pascit sterilem, et viduæ non benefacit. Et
Quia viuit sicut porcus,
Morientem suscipit orcus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account