The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Et Noueritis, vt praedixi, me pauca eorum vidisse, quæ in terris sunt
mirabilium, sed nec hic scripsisse centessimam partem eorum quæ vidi, quod
nec omnia memoriæ commendare potui, et de commendatis multa subticui,
proptèr modestiam, quam decet omnibus actibus addi.
Idcirco vt et alijs, qui vel antè me in partibus illis steterunt, vel ituri
sunt, maneat locus narrandi siue scribendi, modum huius pono tractatus,
potius decurtans quàm complens, quoniam aliàs loquendi non esset finis, nec
aures implerentur auditu.
[Sidenote: Concludit opus suum.] Itàque anno à natiuitate Domini nostri
Iesu Christi 1355. in patriando, cum ad nobilem Legiæ, seu Leodij ciuitatem
peruenissem, et præ grandeuitate ac artericis guttis illic decumberem in
vico qui dicitur, Bassessanemi, consului causa conualescendi aliquos
medicos ciuitatis: Et accidit, Dei nutu, vnum intrare physicum super alios
ætate simul et canicie venerandum, ac in sua arte euidenter expertum, qui
ibidem dicebatur communiter, Magister Ioannes ad barbam.
Is, dum paritèr colloqueremur, interseruit aliquid dictis, per quod tandem
nostra inuicem renouabatur antiqua notitia, quam quondam habueramus in Cayr
Aegypti apud Melech Mandibron Soldanum, prout suprà tetigi in 7. capitulo
libri.
Qui cum in me experientiam artis suæ excellenter monstrasset, adhortabatur
ac praecabatur instanter, vt de hijs quæ videram tempore peregrinationis,
et itinerationis meæ per mundum, aliquid digererem in scriptis ad legendum,
et audiendum pro vtilitate.
Sicque tandem illius monitu et adiutorio, compositus est iste tractatus, de
quo certè nil scribere proposueram, donec saltem ad partes proprias in
Anglia peruenissem. [Sidenote: Edwardus tertius.] Et credo praemissa circa
me, per prouidentiam et gratiam Dei contigisse, quoniam à tempore quo
recessi, duo reges nostri Angliæ, et Franciæ, non cessauerunt inuicem
exercere destructiones, depraedationes, insidias, et interfectiones, inter
quas, nisi à Domino custoditus, non transissem sine morte, vel mortis
periculo, et sine criminum grandi cumulo. Et ecce nunc egressionis meæ anno
33. constitutus in Leodij ciuitate, quæ à mari Angliæ distat solum per duas
diætas, audio dictas Dominorum inimicitias, per gartiam Dei consopitas:
quapropter et spero, ac propono de reliquo secundum maturiorem ætatem me
posse in proprijs, intendere corporis quieti, animaeque saluti.
Hie itaque finis sit scripti, in nomine Patris, et Filij, et spiritus
sancti, AMEN.
Explicit itinerarium à terra Angliæ, in partes Hierosolimitanas, et in
vlteriores transmarinas, editum primò in lingua Gallicana, à Domino
Ioanne Mandeuille milite, suo authore, Anno incarnationis Domini 1355. in
Ciuitate Leodiensi: Et Paulò post in eadem ciuitate, translatum in dictam
formam Latinam.
The English Version.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account