The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
* * * * *
Ex libro sexto Naturalis historiæ C. Plinij secundi. Cap. 30.
Vniuersa verò gens Ætheria appellata est, deinde Atlantia, mox à Vulcani
filio Æthiope Æthiopia. Animalium hominumque effigies monstriferas circa
extremitates eius gigni minimè mirum, artifici ad formanda corpora
effigiésque caelandas mobilitate ignea. Ferunt certè ab Orientis parte
intimatgentes esse sine naribus. æquali totius oris planitie. Alias
superiore labro orbas, alias sine linguis. Pars etiam ore concreto et
naribus carens, vno tantùm foramine spirat, potùmque calamis auenæ trahit,
et grana eiusdem auenæ, sponte prouenientis ad vescendum; Quibusdam pro
sermone nutus motùsque membrorum est, &c.
* * * * *
Ex libro eiusdem Plinij septimo. Cap. 2. cui titulus est, De Scythis, et
aliarum diversitate gentium.
Esse Scytharum genera, et quidem plura, quæ corporibus humanis vescerentur,
indicauimus. Idipsum incredibile fortasse, ni cogitimus in medio orbe
terrarum, ac Sicilia et Italia fuisse, gentes huius monstri, Cyclopas et
Laestrigonas, et nuperrimè trans Alpes hominem immolari gentium carum more
solitum: quod paulum à mandendo abest. Sed et iuxta eos, qui sunt ad
Septentrionem versi, haud procul ab ipso Aquilonis exortu, specuque eius
dicto, quem locum Gesclitron appellant, produntur Arimaspi, duos diximus,
vno oculo in fronte media insignes: quibus assiduè bellum esse circa
metalla cum gryphis, ferarum volucri genere, quale vulgò traditur, eruente
ex cuniculis aurum, mira cupiditate et feris custodientibus, et Arimaspis
rapientibus, multi, sed maximè illustres Herodotus, et Aristeas
Proconnesius scribunt. Super alios autem Anthropophagos Scythas, in quadam
conualle magna Imai montis, regio est, quæ vocatur Abarimon, in qua
syluestres viuunt homines, auersis post crura plantis, eximiæ velocitatis,
passim cum feris vagantes. Hos in alio non spirare coelo, ideoque ad
finitimos reges non pertrahi, neque ad Alexandrum magnum pertractos, Beton
itinerum eius mensor prodidit. Priores Anthropophagos, quos ad
Septentrionem esse diximus decem dierum itinere supra Borysthenem amnem,
ossibus humanorum capitum bibere, cutibusque cum capillo pro mantelibus
ante pectora vti, Isigonus Nicænsis. Idem in Albania gigni quosdam glauca
oculorum acie, à pueritia statim canos, qui noctu plusquàm interdiu
cernant. Idem itinere dierum x. supra Borysthenem, Sauromatas tertio die
cibum capere semper. Crates Pergamenus in Hellesponto circa Parium, genus
hominum fuisse tradit, quos Ophiogenes vocat serpentum ictus contactu
leuare solitos, et manu imposita venena extrahere corpori. Varro etiam nunc
esse paucos ibi, quorum saliuæ contra ictus serpentum medeantur. Similis et
in Africa gens Psyllorum fuit, vt Agatharchides scribit, à Psyllo rege
dicta, cuius sepulchrum in parte Syrtium maiorum est. Horum corpori
ingenitum fuit virus exitiale serpentibus, vt cuius odore sopirent eas. Mos
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account