The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Martyrium autem quatuor fratrum nostrorum in illa ciuitate Thana fuit per
istum modum; dum praedicti fratres fuerant in Ormes, fecerunt pactum cum
vna naui vt nauigarent vsque Polumbrum, et violentèr deportati sunt vsque
Thanam vbi sunt 15. domus Christianorum, qui Nestoriani sunt et
Schismatici, et cum illic essent, hospitati sunt in domo cuiusdam illorum;
contigit dum ibi manerent litem oriri inter virum domus, et vxorem eius,
quam sero ver fortiter verberauit, quæ suo Kadi, i. Episcopo conquesta est;
à qua interrogauit Kadi, vtrum hoc probari posset? quæ dixit, quod sic;
quia 4. Franchi, i. viri religiosi erant in domo hoc videntes, ipsos
interrogate, qui dicent vobis veritatem: Muliere autem sic dicente, Ecce
vnus de Alexandria praesens rogauit Kadi vt mitteret pro eis, dicens eos
esse homines maximæ scientiæ et scripturas bene scire, et ideo dixit bonum
esse cum illis de fide disputare: Qui misit pro illis, et adducti sunt isti
quatuor, quorum nomina sunt frater de Tolentino de Marchia, frater Iacobus
de Padua, frater Demetrius Laicus, Petrus de Senis. Dimisso autem fratre
Petro, vt res suas custodiret, ad Kadi perrexerunt, qui coepit cum illis de
fide nostra disputare; dicens Christum tantum hominem esse et non Deum. E
contra frater Thomas rationibus et exemplis Christum verum Deum et hominem
esse euidenter ostendit, et in tantum confudit Kadi, et infideles qui cum
eo tenuerunt, quod non habuerunt quid rationabiliter contradicere: Tunc
videns Kadi se sic confusum, incepit clamare sic; Et quid dicis de
Machometo? Respondit frater Thomas: Si tibi probauimus Christum verum Deum
et hominem esse, qui legem posuit inter homines, et Machometus è contrario
venit, et legem contrariam docuit, si sapiens sis optime scire poteris,
quid de eo dicendum sit. Iterum Kadi et alij Saraceni clamabant, Et tu quid
iterum de Machometo dicis? Tunc frater T. respondit: vos omnes videre
potestis, quid dico de eo. Tum ex quo vultis quod plane loquar de eo, dico
quod Machometus vester filius perditionis est, et in inferno cum Diabolo
patre suo. Et non solum ipse, sed omnes ibi erunt qui tenent legem hanc,
quia ipsa tota pestifera est, et falsa, et contra Deum, et contra salutem
animæ. Hoc audientes Saraceni, coeperunt clamare, moriatur, moriatur ille,
qui sic contra Prophetam locutus est. Tunc acceperunt fratres et in sole
vrente stare permiserunt, vt ex calore solis adusti, dira morte interirent.
Tantus enim est calor solis ibi, quòd si homo in eo per spacium vnius missæ
persisteret, moreretur; fratres tamen illi sani et hilares à tertia vsque
ad nonam laudantes et glorificantes dominum in ardore solis permanserunt,
quod videntes Saraceni stupefacti ad fratres venerunt, et dixerunt, volumus
ignem accendere copiosum, et in illum vos proijcere, et si fides vestra sit
vt dicitis, ignis non poterit vos comburere: si autem vos combusserit,
patebit quòd fides vestra nulla sit. Responderunt fratres; parati sumus pro
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account