The Principal Navigations, Voyages, Traffiques, and Discoveries of The English Nation — Volume 12: America, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques, and Discoveries of The English Nation — Volume 12: America, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Reddenda est, quàm fieri potest breuissime, in hoc vestibulo, ratio facti
mei, et cur ita homo nouus et exterus, in tanta literatissimorum hominum
copia, quibus Anglia beat est, versandum in hoc argumento mihi putanerim:
ita enim tu, fortissime Gilberte, foetum hunc nostrom in lucem exire
voluisti. In seruitute et barbarie Turcica, Christianis tamen, magno
immortalis Dei beneficio, parentibus natus, aliquam etiam ætatis partem
educatus; postquam doctissimorum hominum opera, quibus tum Pannoniæ nostræ,
tum imprimis saluæ adhuc earum reliquiæ florescunt, in literis adoleuissem,
more nostrorum hominum, ad inuisendas Christiani orbis Academias ablegatus
fui. Qua in peregrinatione, non solùm complura Musarum hospitia, sed multas
etiam sapienter institutas respublicas, multarum Ecclesiarum probatissimas
administrationes introspeximus, iam fermè triennio ea in re posito. Fuerat
hæc nostra, profectio ita à nobis comparata, vt non tantùm mores et vrbes
gentium videndum, sed in familiaritatem, aut saltem notitiam illustriorum
hominum introeundum nobis putaremus, Cæterum, vt hoc à nobis sine inuidia
dici possit, (certè enim taceri absque malicia nullo modo protest) non
locus, non natio, non respublica vlla nobis æquè ac tua Britannia
complacuit, quamcunque in partem euentum consilij mei considerem. Accedit,
quòd præter omnem expectationem meam ab omnibus tuis ciuibus, quibus
comaliqua consuetudo mihi contigit, tanta passìm humanitate acceptus essem,
vt iam (sit hoc saluo pietate à me dictum) suauissimæ Anglorum amicitiæ
fermè aboleuerint desiderium et Pannoniarum et Budæ meæ, quibus patriæ
nomen debeo. Quas ab caussas cùm sæpenumero animus fuisset significationem
aliquam nostræ huius voluntatis et existimationis edendi; accidit vtique
secundùm sententiam, vt dum salutandis et cognoscendis excellentibus viris
Londini operam do, ornatissimus ac doctissimus amicas meus Richardus
Hakluytus ad te me deduxerit, explicato mihi præclarissimo tuo de ducenda
propediem colonia in nouum orbem instituto. Quæ dum aguntu, agnoscere
portui ego illud corpus et animum tuum sempiterna posteritatis
commemoratione dignum, et agnoui profectò, eaque tali ac tanta obseruantia
prosequi coepi; vt cum paulò post plura de tuis virtutibus, et rebus gestis
passim audissem, tempus longè accommodatissimum existimarem esse, quo
aliqua parte officij studijque nostri, ergà te et tuam gentem perfungerer.
Hoc est primum ouum, vnde nostrum [Greek: hepizatikon] originem ducit.
Reliquum est, vt eas et redeas quàm prosperrimè, vir nobilissime, et
beneuolentia tua, autoritate, ac nomine, tueare studium nostrum. Vale
pridie Kalen. Aprilis 1583.
Ad Thamesin.
Amnis, inoffensa qui tàm requiete beatus
Antipodum quæris iam tibi in orbe locum:
Nunc tibi principium meritæ, pro tempore, laudis
Fecimus, et raucæ carmina prima tubæ.
Tum cum reddideris, modo quam dimittimus, Argo,
Ornatu perages gaudia festa nouo.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account