The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 13: America, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 13: America, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Principio quidem illud apud plerosque milites Hispanos, pessimo sane
exemplo, in more positum fuit, vti ab oculatis et fide dignis testibus
perscriptum est, vt seruos suos grauissime punirent, si mercedem diurnam
aut non attulissent, aut pensum in auro argentoue effodiendo non
absoluissent, aut si quid leuioris denique delicti perpetrassent. Etenim
vesperi reduces, coenæ loco, primùm vestimentis exuebant, manibus dein
pedibusque in transuerso palo reuinciebant: mox chorda bubaloue neruo
dirissime verberabant. Sic tractatos, pice oleoue feruenti guttatim
perfundebant; salita post aqua corpus abluebant, et in mensa tamdiu
relinquebant, quamdiu dolorem ferre posse putarentur. Qui mos
animaduertendi ipsis etiam in Christianos seruos domi familiaris esse
dicitur. Post carnificinam huiusmodo, si durior dominus illis contigerat,
viuos in totam noctem collo tenus defodiebant, presentissimum illud ad
plagas remedium esse ludibrio dictitantes. Si quis ex illis præ dolore
moreretur, id quod non raro accidit, dominus singula seruorum capita regi
in occisorum locum sufficiens, ab homicidij poena liberabatur.
Hanc crudelitatem lege Baionæ, quam dicunt, quidem excusant; sed omnibus
impia merito videtur, tanquam omnis pietatis expers. Quamobrem diabolicæ
nomen inter Indos iure quidem obtinuit. Ad hanc autem immanitatem in
miseros Indos excercendam nonnullos ingenita quædam naturæ sæuities,
multis iam bellis exasperata, plerosque habendi sitis, impulit. Hinc
Hispanus miles, quasi ad aucupium aut venationem, sic ad prædas hominum
agendas, iam inde ab inuento nouo orbe ferri coepit. Aut igitur bello
captos in seruitutem abripiebat, aut ex eorum mancipio magnam sibi pecuniæ
vim conflabat, aut eos ad diurnas operas mittebat, quarum mercedem ab ijs
quotidie perquam importunus exigebat. Fuere qui seruos fodinis
manciparint, in quibus insolito labore fractæ, multæ seruorum myriades
periere. Alij mercibus illos permutare soliti sunt, alioue modo
distrabere. Idque tam inclementer et auare nonnulli fecerunt, vt
Christianæ omnis humanitatis prorsus obliti, e continente abreptos
vtriusque sexus hominis, nulla nec ætatis nec valetudinis habita ratione,
nauibus in vicinas insulas transportarent. Eorum non pauci qui mari non
assueuerant, et in sentinam abdebantur, et fame, foetore, et squallore
crudeliter absorpti sunt. Quid? quod fæminæ complures ex Hispanis grauidæ,
vna cum innoxio foetu pro ancillis sunt venditæ: Atque his quidem modis,
militum aliqui ad summas opes peruenerunt. Alij magnas dignitates domi
forisque sunt consequuti. Alij rem pecuniariam plurimorum damnis sic
auxerunt, vt inuenti sint, qui octo pecudum millia possiderent. Hanc tam
insignem nostrum hominum iniustitiam atque tyrannidem fieri non potuit,
quin magni statim motus et bella, tam ab ipsis inter se, quam ab incolis
in illos excitata sequerentur. After a longe beade roll of moste monstrous
cruelties of the Spanishe nation in every place of the West Indies moste
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account