The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 01Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 01
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Ille verò, qui hanc rem meo est aggressus instinctu, vicissim à me suo
quasi iure flagitabat, vt in has pagellas, vel tribus saltem verbis
præfarer: existimans aliquid fidei vel authoritatis opusculo inde
conciliatum iri. Quare vt mentem breuiter exponam: Ego quidem & honestam &
necessariam quoque operam nauasse eum iudico, qui non modò scriptorum
varias sententias de rebus ignotis perpendere, & inuicem conferre, nec non
ad veritatis & experientiæ censuram exigere: Sed etiam patriam à venenatis
quorundam sycophantarum morsibus vindicare conatus sit. Æquum est igitur,
Lector optime, vt quicquid hoc est opusculi, velut sanctissimo veritatis &
patriæ amore aduersus Zoilorum proteruiam munitum & muniendum excipias.
Vale.
Gudbrandus Thorliacus Epìscopus
Holensis in Islandia.
Anno 1592. Iul. 29.
[Footnote: In the _original_ edition of the description of Iceland by
Arngrimus, follow these lines:
¶ Authoris ad Lectorem.
Imbute Lector suauis arte Palladis,
Lector benigne, humane, multùm candide,
Qui cuncta scis collis sacri mysteria:
Has videris si fortè quando paginas
Non lectione síque dedignabere,
Fac, nos tuo candori vt hæc committimus
Et æquitati, fronte sic non tetrica,
Vultu legas nec ista quando turbido:
Communis vnquam sortis haud sis immemor,
Infirmitas quam nostra nobis contulit.
Obnoxius nam non quis est mortalium
Erroribus næuísque semper plurimis?
Quod si diu multúmque cogitauens,
Nostris eris conatibus paulò æquior,
Tuis & isto rite pacto consules:
Candore nam quo nostra arctans vtere,
En te legentes rursus vtentur pari:
Sic ipse semper alteri quæ feceris.
Æqualitatis lege & hæc fient tibi.
De gente multis prædicata Islandica
Authoribus quamuis probata maximis,
Nostro periclo hucúsque vulgò credita,
Licere nobis credimus refellere,
Non vt notam scriptorum muram nomini,
Nostrum sed à nota probosa vindicem:
Hoc institutum iúsque fásque comprobant:
Hoc nostra consuetudo léxque comprobant:
Hoc digna lectu exempla denique comprobant.
Ergo faue: nostris faue conatibus,
Sis mitis indulgens et æquus arbiter,
O lector arte imbute suauis Palladis,
Lector benigne, amice, multum candide,
Qui cuncta scis collis sacri mysteria.]
The same in English.
To the courteous and Christian reader Gudbrandus Thorlacius, Bishop of
Holen in Island, wisheth health.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account