The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 01Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 01
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Et quidem ego, cui literas vix, ac ne vix quidem videre contigit, omnium
qui diuinæ Palladi nomen dederunt, longè infimus (vt id ingenuè de mea
tenuitate confitear) facere certè non possum, quin me, in illorum aciem
conferam, qui gentis suæ maculam abluere, veritatem ipsam asserere, &
conuitiantium iugum detrectare studuerunt: Maiora ingenio sors denegauit:
Id quoquo modo tentare compellit ipsius veritatis dignitas, & innatus amor
patriæ, quam extraneos nonnullos falsis rumoribus deformare, varijs
conuitijs, magna cum voluptate proscindere, aliísque nationibus deridendam
propinare comperimus. Quorum petulantiæ occurrere, & criminationes falsas,
detectis simul scriptorum de hac Insula erroribus, apud bonos & cordatos
viros, (Nam vulgus sui semper simile, falsi & vani tenacissimum, non est
quòd sperem me ab hac inueterata opinione abducere posse) diluere hoc
commentariolo decreui.
Etsi autem Islandia multos habet, vt ætate, ita ingenio & eruditione me
longe superiores, ideóque ad hanc causam patriæ suscipiendam multò magis
idoneos: Ego tamen optimi & clarissimi viri, Dom. Gudbrandi Thorlacij,
Episcopi Holensis, apud Islandos, sollicitationibus motus communi causæ,
pro viribus, nequaquam deesse volui, tum vt æquissimæ postulationi ipsius
parerem, atque amorem & studium debitum erga patriam declararem, tum vt
reliquos sympatriotas meos, in bonarum literarum scientia foelicius
versatos, atque in rerum plurimarum cognitione vlterius progresses, ad hoc
gentis nostræ patrocinium inuitarem: Tantum abest, vt ijs qui idem
conabuntur, obstaculo esse voluerim.
Cæterum vt ad rem redeamus, quoniam illi quicunque sunt nostræ gentis
obtrectatores, testimonio scripto se vti ac niti iactitant: videndum omnino
est, quidnam de Islandia, & quàm vera scriptores prodiderint, vt si fortè
isti, alijs in nos dicendi aliquam occasionem dederint, patefactis ipsorum
erroribus (nolo enim quid durius dicere) quàm meritò nos calumnientur,
reliquis planum fiat, Porrò, quamuis vetustiorum quorundam scripta de hac
Insula, ad veritatis & experientiæ normam exigere non verear: Tamen nobis
eorundem alioqui sacra est memoria, reuerenda dignitas, suspicienda
eruditio, laudanda voluntas & in Rempub. literariam studium; Nouitij verò,
si qui sunt id genus scriptores, aut verius pasquilli, cum ijs longè
veriora quàm scripserant, audire & nosse de Islandia licuerit, sua leuitate
& ingenio malè candido, nihil nisi inuidiæ & calumniæ maculam lucrati esse
videbuntur.
[Sidenote: Commentarij duæ partes.]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account