The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 01Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 01
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Hæc est Thyle) Grammatici certant & adhuc sub iudice lis est. Quam tamen
facilè dirimi posse crediderim, si quis animaduertat, circa annum Domini
874. primùm fuisse inhabitatam. Nisi quis dicere velit Thulen illum Ægypti
Regem, quem hoc ipsi nomen dedisse putant, ad Insulam iam tum incultam &
inhabitatam penetrasse. Illud verò rursus si quis neget, per me sanè
licebit, vt illud sit quaddam quasi spectaculum, dum ita in contrarias
scinduntur sententias. Vnus affirmat esse Islandiam. Alter quandam insulam,
vbi arbores bis in anno fructificant. Tertius vnam ex Orcadibus, siue
vitimam in ditione Scoti, vt Ioannes Myritius & alij, qui nomen illius
referunt, Thylensey, quod etiam Virgilius per suam vltimam Thylen sensisse
videtur. Siquidem vltra Britannos, quo nomine Angli hodie dicti & Scoti
veniunt, nullos populos statueret. Quod vel ex illo Virgilij Eclog I.
apparet:
Et penitus toto diuisos orbe Britannos.
Quartus vnam ex Farensibus. Quintus Telemarchiam Noruagiæ. Sextus
Schrichfinniam.
Perpetuò ad Boream adhæret.) Illud verò, Glaciem Insulæ perpetuò, vel vt
paulò post asserit Munsterus: Octo continuis mensibus adhærere: neutrum
verum est. [Sidenote: Glacies Aprili aut Maio soluitur.] Nam vt plurimum in
mense Aprili aut Maio soluitur, & Occidentem versus propellitur, nec ante
Ianuarium aut Februarium sæpissimè etiam tardius redit. Quid? quòd plurimos
annos numerare licet, quibus glaciem illam huius nationis immite flagellum,
ne viderit quidem Islandia: Quod etiam hoc anno 1592. compertum est. Vnde
constat quàm verè à Frisio scriptum sit, nauigationem ad hanc insulam
tantùm quadrimestrem patere, propter glaciem & frigora, quibus
intercludatur iter, Cùm Anglicæ naues quotannis nunc in Martio, nunc in
Aprili, quædam in Maio, Germanorum & Danorum in Maio & Iunio, plærumque ad
nos redeant, & harum quædam non ante Augustum iterum hinc soluunt.
Superiore autem anno 1591. quædam nauis Germanica, cupro onusta, portum
Islandiæ Vopnafiord 14. dies circiter in Nouembri occupauit, quibus lapsis
inde foeliciter soluit Quare cum glacies Islandiæ, nec perpetuò, neque octo
mensibus adhæreat, Munsterus & Frisius manifestè falluntur.
The same in English.
THE THIRD SECTION.
It is named of the ice which continually cleaueth vnto the North part
thereof. [Sidenote: Munsterus Saxo] Another writeth: From the West part
of Norway there lieth an Iland which is named of the ice, enuironed with
an huge sea, and being a countrey of ancient habitation, &c. Zieglerus.
This is Thyle [Footnote: Thule] whereof most of the ancient writers haue
made mention.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account