The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 01Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 01
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
The voyage of Nicholas de Lynna a Franciscan Frier, and an excellent
Mathematician of Oxford, to all the Regions situate vnder the North pole,
in the yeere 1360. and in the raigne of Edward the 3. king of England.
[Sidenote: The words of Gerardus Mercator in the foote of his general Map
vpon the description of the North partes.] Quod ad descriptionem partium
Septentrionalium attinet, eam nos accipimus ex Itinerario Iacobi Cnoyen
Buscoducensis qui quædam ex rebus gestis Arthuri Britanni citat, maiorem
autem partem & potiora, a Sacerdote quodam apud Regem Noruegiæ, An. Dom.
1364. didicit. Descenderat is ex illis quos Arthurus ad has habitandas
insulas miserat, & referebat, An. 1360. Minoritam quendam Anglum Oxonieasem
Mathematicum in eas insulas venisse, ipsisque relictis ad vlteriora arte
Magica profectu descripsisse omnia, & Astrolabio dimensum esse in hanc
subiectam formam ferè, vti ex Iacobo collegimus, Euripos illos quatuor
dicebat tanto impetu ad interiorem voraginem rapi, vt naues semel ingressæ
nullo vento retroagi possent, neque verò vnquam tantam ibi ventum esse, vt
molæ frumentariæ circumagendæ sufficiat. Simillima his habet Giraldus
Cambrensis (qui floruit, An. 1210.) in libro de mirabilibus Hyberniæ, sic
enim scribit. Non procul ab insulis Hebridibus, Islandia, &c. ex parte
Boreali, est maris quædam miranda vorago, in quam à remotis partibus omnes
vndique fluctus marini tanquam ex condicto fluunt, & recurrunt, qui in
secreta naturæ penetralia se ibi transfundentes, quasi in Abyssum vorantur.
Si verò nauem hac fortè transire contigerit, tanta rapitur, & attrahitur
fluctuum violentia, vt eam statim irreuocabiliter vis voracitatis
absorbeat.
Quatuor voragines huius Oceani, a quatuor oppositis mundi partibus
Philosophi describunt, vnde & tam marinos fluctus, quàm & Æolicos flatus
causaliter peruenire nonnulli coniectant.
The same in English.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account