The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 01Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 01
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Ibidem tunc affuere etiam Henrici Regis Angliæ missi, varia & preciosa
donaria multo lepore verborum adornata præstantes. Inter quæ papilionem
vnum quantitate maximum, qualitate optimum perspeximus. Cuius si
quantitatem requiris, non nisi machinis & instrumentorum genere &
adminiculo leuari poterat: si qualitatem, nec materia nec opere ipsum putem
aliquando ab aliquo huiusce apparatu superatum iri. Literas quoque mellito
sermone plenas pariter direxerat, quarum hic tenor fuit. Præcordiali amico
suo, Frederico Dei gratia Romanorum imperatori inuictissimo, Henricus Rex
Angliæ, dux Normanniæ, & Aquitaniæ, & Comes Andegauensis, salutem, & veræ
dilectionis concordiam. Excellentiæ vestræ quantas possumus referimus
grates, dominantium optime, quod nos nuncijs vestris visitare, salutare
literis, muneribus præuenire, & quod his charius amplectimur, pacis &
amoris inuicem dignatus estis foedera inchoare. Exultauimus, & quodammodo
animum nobis crescere, & in maius sensimus euehi dum vestra promissio, in
qua nobis spem dedistis in disponendis. Regni nostri negocijs, alacriores
nos reddidit, & promptiores. Exultauimus inquam, & tota mente magnificentiæ
vestræ assurreximus, id vobis in sincero cordis affectu respondentes, quod
quicquid ad honorem vestrum spectare nouerimus, pro posse nostro effectui
mancipare parati sumus. Regnum nostrum & quicquid vbique nostræ subijcitur
ditioni vobis exponimus & vestræ committimus potestati, vt ad vestrum nutum
omnia disponantur, & in omnibus vestri fiat voluntas imperij. [Sidedote:
Commercia inter Germanos & Anglos.] Sit igitur inter nos & populos nostros
dilectionis & pacis vnitas indiuisa, commercia tuta. Ita tamen vt vobis,
qui dignitate præminetis, imperandi cedat authoritas, nobis non deerit
voluntas obsequendi. Et sicut vestraa Serenitatis memoriam vestrorum
excitat in nobis munerum largitio, sic vos nostri quoque reminisci
præoptamus, mittentes quæ pulchriora penes nos erant, & vobis magis
placitura. Attendite itaque dantis affectum, non data, & eo animo quo
dantur accipite. De manu beati Iacobi, super qua nobis scripsistis, in ore
magistri Hereberti & Guilielmi Clerici nostri verbum posuimus. Teste Thoma
Cancellario apud Northanton.
The same in English.
There were present also the same tune, the messengers of Henry [Footnote:
The Second.] king of England presenting diuers rich and precious gifts, and
that with great learning & eloquence of speech. Amongst the which we saw a
pauilion, most large in quantity, & most excellent in quality. For if you
desire to know the quantitie therof, it could not be erected without
engines and a kinde of instruments, and maine force: if the qualitie, I
thinke there was neuer any furniture of the same kinde, that surpassed the
same either in stuffe or workemanship. The said king directed his letters
also, full of sugred speeches, the tenour whereof was this that followeth.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account