The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Vt autem nobis Tartari nostri dixerunt, proposuit Imperator nuncios suos
nobiscum mittere. Volebat tamen, vt credimus, quod nos id ab eo peteremus.
Sed cùm vnus de Tartaris nostris, qui senior erat, nos ad hoc petendum
hortaretur, nobis quidem, vt venirent, ne quaquam bonum videbatur.
[Sidenote: Legate abhorrent à Tartarorum ad Christianos legatione.] Ideóque
respondimus ei, quòd non erat nostrum petere, sed si sponte ipse Imperator
mitteret eos, libenter eos securè conduceremus, Domino adiuuante. Nobis
autem ob plures causas vt venirent, non videbatur expedire. Prima quidem
fuit, quia timuimus, ne visis dissentionibus aut guerris, quæ fiunt inter
nos, magis animarentur ad veniendum contra nos. Secunda fuit, timebamus eos
exploratores terræ fieri. Tertia verò, quia timebamus eos interfici. Gentes
enim nostræ arrogantes sunt et superbæ. Vnde quando seruientes, qui stant
nobiscum, ex rogatu Cardinalis, legati scilicet Alemanniæ, in habitu
Tartarico ibant ad ipsum, in via ferè lapidati sunt à Teutonicis, et coacti
sunt deponere habitum illum. Consuetudo autem est Tartarorum, vt cum illis,
qui nuncios eorum occiderint, nunquam faciant pacem, nisi sumant de ipsis
vltionem. Quarta etiam causa fuit, quia timebamus ne nobis auferrentur vi.
Quinta verò causa erat, quia de aduentu eorum nulla foret vtilitas, cùm
nullum haberent aliud mandatum vel potestatem, nisi quòd literas
Imperatoris ad Dominum Papam et ad Principes deferrent, quas videlicet
literas ipsi nos habebamus, et malum ex eorum aduentu posse contingere
credebamus. Itaque tertia die post hoc, scilicet in festo beati Briccij
[Sidenote: Nouemb. 13.] nobis dederunt licentiam et literam, Imperatoris
sigillo munitam, mittentes nos ad ipsius Imperatoris matrem, quæ vnicuique
nostrum dedit pelliceum, vnum de pellibus vulpinis, quod habebat pilos de
foris, et purpuram vnam. [Sidenote: Honorantur commeatu et lautijs.] De
quibus Tartari nostri furati sunt ex vnaquaque vnum passum. De ilia quoque
quæ dabatur seruienti, meliorem medietatem sunt furati. Quod nos quidem non
ignorauimus, sed inde verba mouere noluimus.
The same in English.
How they were licensed to depart. Chap. 32.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account