The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Nusquam habent manentem ciuitatem, sed futuram ignorant. Inter se
diuiserunt Scythiam, quæ durat à Danubio vsque ad ortum solis. Et quilibet
Capitaneus, secundum quod habet plures vel pauciores homines sub se, scit
terminos pascuorum suorum, et vbi debet pascere hyeme et æstate, vere et
autumno. In hyeme enim descendunt ad calidiores regiones versus meridiem.
In æstate ascendunt ad frigidiores versus aquilonem. Loca pascuosa sine
aquis pascunt in hyeme quando est ibi nix, quia niuem habent pro aqua.
Domum in qua dormiunt fundant super rotam de virgis cancellatis, cuius
tigna sunt de virgis, and [Transcriber's note: sic.] conueniunt in vnam
paruulam rotam superius, de qua ascendit collum sursum tanquam
fumigatorium, quam cooperiunt filtro albo: et frequentius imbuunt etiam
filtrum calce vel terra alba et puluere ossium, vt albens splendeat, et
aliquando nigro. Et filtrum illud circa collum superius decorant pulchra
varietate picturæ. Ante ostium similiter suspendunt filtrum opere
polimitario variatum. Consumunt enim filtrum coloratum in faciendo vites et
arbores, aues et bestias. Et faciunt tales domos ita magnas, quod habent
triginta pedes in latitudine. Ego enim mensuraui semel latitudinem inter
vestigia rotarum vnius bigæ viginti pedum: et quando domus erat super bigam
excedebat extra rotas in vtroque latere quinque pedibus ad minus. Ego
numeraui in vna biga viginti duos boues trahentes vnam domum: Vndecem in
vno ordine secundum latitudinem bigæ, et alios vndecem ante illos: Axis
bigæ erat magnus ad modum arboris nauis: Et vnus homo stabat in ostio domus
super bigam minans boues. Insuper faciunt quadrangulos de virgulis fissis
attenuatis ad quantitatem vnius arcæ magnæ: et postea de vna extremitate ad
aliam eleuant testudinem de similibus virgis, et ostiolum faciunt in
anteriori extremitate: et postea cooperiunt illam cistam siue domunculam
filtro nigro inbuto seuo siue lacte ouino, ne possit penetrari pluuia; quod
similiter decorant opere polimitario vel plumario. Et in talibus arcis
ponunt totam suppellectilem suam et thesarum: quas ligant fortiter super
bigas alteras quas trahunt cameli, vt possint transuadare flumina. Tales
arcas nunquam deponunt de bigis. Quando deponunt domas suas mansionarias,
semper vertunt portam ad meridiem; et consequenter collocant bigas cum
arcis hinc et inde prope domum ad dimidium iactum lapidis: ita quod domus
stat inter duos ordines bigarum quasi inter duos muros. Matronæ faciunt
sibi pulcherrimas bigas, quas nescirem vobis describere nisi per picturam.
[Marginal note: Nota.] Imo omnia depinxissem vobis si sciuissem pingere.
Vnus diues Moal siue Tartar habet bene tales bigas cum arcis ducentas vel
centum. Baatu habet sexdecem vxores: quælibet habet vnam magnam domum,
exceptis alijs paruis, quas collocant post magnam, quæ sunt quasi cameræ;
in quibus habitant puellæ. Ad quamlibet istarum domorum appendent ducentæ
bigæ. Et quando deponunt domus, prima vxor deponit suam curiam in capite
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account