The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
De cibis et victualibus eorum noueritis, quod indifferenter comedunt omnia
morticinia sua. Et inter tot pecora et armenta non potest esse quin multa
animalia moriantur. Tamen in æstate quamdiu durat eis cosmos, hoc est lac
equinum, non curant de alio cibo. Vnde tunc si contingat eis mori bouem vel
equum, siccant carnes scindendo per tenues pecias et suspendendo ad solem
et ventum, quæ statim sine sale siccantur absque aliquo fætore. De
intestinis equorum faciunt andulges meliores quàm de porcis; quas comedunt
recentes: reliquas carnes reseruant ad hyemem. De pellibus boum faciunt
vtres magnos, quos mirabiliter siccant ad fumum. De posteriori parte pellis
equi faciunt pulcherrimos soculares. De carne vnius arietis dant comedere
quinquaginta hominibus vel centum. Scindunt enim minutatim in scutella cum
sale et aqua, aliam enim salsam non faciunt, et tunc cum puncto cultelli
vel furcinula, quas proprias faciunt ad hoc, cum qua solemus comedere pira
et poma cocta in vino, porrigunt cuilibet circumstantium buccellam vnam vel
duas, secundum multitudinem comedentium. Dominus antequam proponitur caro
arietis in primo ipse accipit quod placet ei: et etiam si dat alicui partem
specialem, oportet quod accipiens comedat eam solus, et nemini licet dare
ei. Si non potest totum comedere, asportat secum, vel dat garcioni suo, si
est presens, qui custodiat ei: sin aliter, recondit in saptargat suo, hoc
est in bursa quadrata, quam portant ad recondendum omnia talia, in qua et
ossa recondunt, quando non habent spacium bene rodendi ea, vt postea
rodant, ne pereat aliquid de cibo.
The same in English.
Of their foode and victuals. Chap. 5.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account