The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Ipsum Cosmos, hoc est lac iumentinum fit hoc modo. Extendunt cordam longam
super terram ad duos palos fixos in terra, et ad illam cordam ligant
circiter horas tres, pullos equarum quas volunt mungere. Tunc stant matres
iuxta pullos suos et permittunt se pacifice mungi. Et si aliqua est nimis
indomita, tunc accipit vnus homo pullum et supponit ei permittens parum
sugere, tunc retrahit illum, et emunctor lactis succedit. Congregata ergo
multitudine lactis, quod est ita dulce sicut vaccinum, dum est recens,
fundunt illud in magnum vtrem siue bucellam, et incipiunt illud concutere
cum ligno ad hoc aptato, quod grossum est inferius sicut caput hominis et
cauatum subtus: et quam cito concutiunt illud, incipit bullire sicut vinum
nouum, et acescere siue fermentari, et excutiunt illud donec extrahant
butirum. Tunc gustant illud; et quando est temperate pungitiuum bibunt:
pungit enim super linguam sicut vinum raspei dum bibitur. Et postquam homo
cessat bibere, relinquit saporem super linguam lactis amygdalini, et multum
reddit interiora hominis iucunda, et etiam inebriat debilia capita: multum
etiam prouocat vrinam. Faciunt etiam Cara-cosmos, hoc est nigrum cosmos ad
vsum magnorum dominorum, hoc modo. Lac equinum non coagulatur. Ratio enim
est: quod nullius animalis lac nisi cuius fetet venter non inuenitur
coagulum. In ventre pulli equi non inuenitur: vnde lac equæ non coagulatur.
Concutiunt ergo lac in tantum, quod omnino quod spissum est in eo vadat ad
fundum rectà, sicut fæces vini, et quod purum est remanet superius et est
sicut serum, et sicut mustum album. Fæces sunt albæ multum, et dantur
seruis, et faciunt multum dormire. Illud clarum bibunt domini: et est pro
certo valde suauis potus et bonæ efficaciæ. Baatu habet 30. casalia circa
herbergiam suam ad vnam dietam, quorum vnam quodque qualibet die seruit ei
de tali lacte centum equarum, hoc est, qualibet die lac trium millium
equarum, excepto alio lacte albo, quod deferunt alij. Sicut enim in Syria
rustici dant tertiam partem fructuum, quam ipsi afferunt ad curias
dominorum suorum, ita et isti lac equarum tertiæ diei. De lacte vaccino
primò extrahunt butyrum et bulliunt illud vsque ad perfectam decoctionem,
et postea recondunt illud in vtribus arietinis quos ad hoc reseruant. Et
non ponunt sal in butiro: tamen propter magnam decoctionem non putrescit;
et reseruant illud contra hyemem. Residuum lac quod remanet post butirum
permittunt acescere quantum acrius fieri potest et bulliunt illud, et
coagulatur bulliendo, et coagulum illud desiccant ad solem, et efficitur
durum sicut scoria ferri. Quod recondunt in saccis contra hyemem tempore
hyemali quando deficit eis lac, ponunt illud acre coagulum, quod ipsi
vocant gri-vt, in vtre, et super infundunt aquam calidam, et concutiunt
fortiter donec illud resoluatur in aqua; quæ ex illo efficitur tota
acetosa, et illam aquam bibunt loco lactis. Summè cauent ne bibant aquam
puram.
The same in English.
How they make their drinke called Cosmos. Chap 6.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account