The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Viri radunt in summitate capitis quadrangulum, et ab anterioribus angulis
ducunt rasuram cristæ capitis vsque ad tempora. Radunt etiam tempora et
collum vsque ad summum concauitatis ceruicis: et frontem anterius vsque ad
frontinellam, super quam relinquunt manipulum pilorum descendentium vsque
ad supercilia. In angulis occipitis relinquunt crines, quibus faciunt
tricas, quas succingunt nodando vsque ad aures. Et habitus puellarum non
differt ab habitu virorum, nisi quod aliquantulum est longior. Sed in
crastino postquam est nupta radit caluariam suam à medietate capitis versus
frontem, et habet tunicam latam sicut cucullam monialis, et per omnia
latiorem et longiorem, fissam ante, quam ligat sub dextro latere. In hoc
enim differunt Tartari à Turcis: quod Turci ligani tunicas suas ad
sinistram, Tartari semper ad dextram. Postea habent ornamentum capitis,
quod vocant botta, quod fit de cortice arboris vel alia materia, quam
possunt inuenire, leuiore: et est grossum et rotundum, quantum potest
duabus manibus complecti; longum vero vnius cubiti et plus, quadrum
superius, sicut capitellum vnius columnæ. Istud botta cooperiunt panno
serico precioso; et est concauum interius: et super capitellum in medio vel
super quadraturam illam ponunt virgulam de calamis pennarum vel cannis
gracilibus longitudinis scilicet vnius cubiti et plus: et illam sibi
virgulam ornant superius de pennis pauonis, et per longum in circuitu
pennulis caudæ malardi, et etiam lapidibus præciosis. Diuites dominæ istud
ornamentum ponunt in summitate capitis quod stringunt fortiter cum almucia,
quæ foramen habet in summitate ad hoc aptatum, et in isto recondunt crines
suos quos recolligunt à parte posteriori ad summitatem capitis quasi in
nodo vno et reponunt in illo botta, quod postea fortiter ligant sub
gutture. Vnde quum equitant plures dominæ simul et videntur à longe,
apparent milites, habentes galeas in capitibus cum lanceis eleuatis. Illud
enim botta apparet galea de super lancea. Et sedent omhes mulieres super
equos sicut viti diuersificantes coxas; et ligant cucullas suas panno
serico aerij coloris super renes, et alia fascia stringunt ad mamillas: et
ligant vnam peciam albam sub occulis, quæ descendit vsque ad pectus. Et
sunt mulieres miræ pinguedinis, et quæ minus habet de naso pulchrior
reputatur. Deturpant etiam turpiter pinguedine facies suas: nunquam cubant
in lecto pro puerperio.
The same in English.
Of the fashion which the Tartars vse in cutting their haire, and of the
attire of their women. Chap. 8.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account