The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Quando ergo ingressi sumus inter illos barbaros, visum fuit mihi, vt dixi
superius, quod ingrederer aliud seculum. Circumdederunt enim nos in equis
postquam diu fecerant nos expectare sedentes in vmbra sub bigis nigris.
Prima quæstio fuit, vtrum vnquam fuissemus inter eos; habito quod non:
inceperunt impudenter petere de cibarijs nostris, et dedimus de pane
biscocto et vino quod attuleramus nobiscum de villa: et potata vna lagena
vini, petierunt aliam, dicentes, quod homo non ingreditur domum vno pede;
non dedimus eis, excusantes nos quod parem haberemus Tunc quæsiuerunt vnde
veniremus, et quo vellemus ire; dixi eis superiora verba, quod audieramus
de Sartach, quod esset Christianus, et quod vellem ire ad eum, quia habebam
deferre ei literas vestras. Ipsi diligenter quæsiuerunt, vtrum irem de mea
voluntate, vel vtrum mitterer. Ego respondi quod nemo coegit me ad eundum,
nec iuissem nisi voluissem: vnde de mea voluntate ibam, et etiam de
voluntate superioris me. Bene caui, quod nunquam dixi, me esse nuncium
vestrum. Tunc quæsiuerunt quid esset in bigis, vtrum esset aurum vel
argentum, vel vestes preciosæ, quas deferrem Sartach. Ego respondi, quod
Sartach videret quid deferremus ei quando perueniremus ad eum; et quod non
intererat eorum ista quærere: sed facerent me deduci vsque ad capitaneum
suum, et ipse si vellet mihi præbere ducatum vsque ad Sartach faceret: sin
minus, reuerterer. Erat enim in illa prouincia vnus consanguineus Baatu,
nomine Scacatai, cui dominus imperator Constantinopolitanus mittebat
literas deprecatorias, quod me permitteret transire. Tunc ipsi
acquieuerunt, præbentes nobis equos et boues et duos homines, qui
deducerent nos. Et alij qui adduxerant nos sunt reuersi. Prius tamen
antequam prædicta darent, fecerunt nos diu expectare petentes de pane
nostro pro paruulis suis: Et omnia quæ videbant super famulos nostros,
cultellos, chirothecas, bursas, corrigias, omnia admirantes et volentes
habere. Excusabam me, quia longa nobis restabat via, nec debebamus ita cito
spoliare nos rebus necessarijs ad tantam viam perficiendam. Tunc dicebant
quod essem batrator. Verum est quod nihil abstulerint vi: Sed valde
importune et impudenter petunt quæ vident. Et si dat homo eis perdit, quia
sunt ingrati. Reputant se dominos mundi, et videtur eis, quod nihil debeat
eis negari ab aliquo. Si non dat, et postea indigeat seruicio eorum, male
ministrant ei. Dederunt nobis bibere de lacte suo vaccino, à quo contractom
erat butirum, acetoso valde, quod ipsi vocant Apram et sic recessimus ab
eis. Et visum fuit mihi recte, quod euadissem de manibus dæmonum. In
crastino peruenimus ad capitaneum. Ex quo recessimus à Soldaia vsque ad
Sartach in duobus mensibus nunquam iacuimus in domo nec in tentorio, sed
semper sub dio, vel sub bigis nostris, nec vidimus aliquam villam, vel
vestigium alicuius ædificij vbi fuisset villa, nisi tumbas Comanorum in
maxima multitudine. Illo sero dedit nobis garcio qui ducebat nos bibere
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account