The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
de manu nostra, excusans me, quia monachus eram, nec erat ordinis nostri
possidere aurum, vel argentum, vel vestes preciosas. Vnde non habebam
aliquid talium, quod possem ei dare: sed de cibis nostris acciperet pro
benedictione. Tunc fecit recipi, et distribuit statim hominibus suis qui
conuenerant ad potandum. Dedi etiam ei literas Imperatoris
Constantinopolitani: (Hoc fuit in octauis ascensionis). Qui statim eas
Soldaiam misit vt ibi interpretarentur: quia erant in Græco, nec habebat
secum qui sciret literas Græcas. Quæsiuit etiam à nobis, si vellemus bibere
cosmos, hoc est, lac iumentinum. Christiani enim Ruteni, Græci, et Alani,
qui sunt inter eos, qui volunt stricte custodire legem suam, non bibunt
illud: Imo non reputant se Christianos postquam biberunt. Et sacerdotes
eorum reconciliant eos, tanquam negassent fidem Christianam. Ego respondi,
quod habebamus adhuc sufficienter ad bibendum: et cum ille potus deficeret
nobis, oporteret nos bibere illud, quod daretur nobis. Quæsiuit etiam quid
contineretur in literis nostris, quas mittebatis Sartach. Dixi quod clausæ
erant bullæ nostræ; et quod non erant in eis nisi bona verba et amicabilia.
Quæsiuit et quæ verba diceremus Sartach? Respondi, Verba fidei Christianæ.
Quæsiuit quæ? Quia libenter vellet audire. Tunc exposui ei prout potui per
interpretem meum, qui nullius erat ingenij, nec alicuius eloquentiæ,
symbolum fidei. Quo audito, ipse tacuit et mouit caput. Tunc assignauit
nobis duos homines, qui nos custodirent, et equos et boues: et fecit nos
bigare secum, donec reuerteretur nuncius, quem ipse miserat pro
interpretatione, literarum imperatoris; et iuimus cum eo vsque in crastinum
Pentecostes.
The same in English.
Of the court of Scacatai: and how the Christians drinke no Cosmos. Chap.
12.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account