The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
In vigilia Pentecostes venerunt ad nos quidam Alani, qui ibi dicuntur
[Marginal note: Vel Akas.] Acias, Christiani secundum ritum Græcorum;
habentes literas Græcas et sacerdotes Græcos: tamen non sunt schismatici
sicut Græci; sed sine acceptione personarum venerantur omnem Christianum:
et detulerunt nobis carnes coctas, rogantes vt comedremus de cibo eorum, et
oraremus pro quodam defuncto eorum. Tunc dixi quod vigilia erat tantæ
solennitatis, quod illa die non comederemus carnes. Et exposui eis de
solennitate, super quo fuerunt multum gauisi; quia omnia ignorabant quæ
spectant ad ritum Christianum, solo nomine Christi excepto. Quæsiuerunt et
ipsi et alij multi Christiani, Ruteni et Hungari, vtrum possent saluari,
quia oportebat eos bibere cosmos, et comedere morticinia et interfecta à
Saracenis et alijs infidelibus: quæ etiam ipsi Græci et Ruteni sacerdotes
reputant quasi morticinia vel idolis immolata: quia ignorabant tempora
ieiunij: nec poterant custodire etiam si cognouissent. Tunc rectificabar
eos prout potui, docens et confortans in fide. Carnes quas detulerant
reseruauimus vsque ad diem festum: nihil enim inueniebamus venale pro auro
et argento, nisi pro telis et alijs [Marginal note: Nota diligentissime.]
pannis: et illos non habebamus. Quum famuli nostri offerebant eis
ipperpera, ipsi fricabant digitis, et ponebant ad nares, vt odore,
sentirent, vtrum essent cuprum. Nec dabant nobis cibum nisi lac vaccinum
acre valde et foetidum. Vinum iam deficiebat nobis. Aqua ita turbabatur ab
equis, quod non erat potabilis. Nisi fuisset biscoctum quod habebamus, et
gratia Dei, forte fuissemus mortui.
The same in English.
Howe the Alanians came vnto vs on Pentecost or Whitson euen. Chap. 13.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account