The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
In die pentecostes venit ad nos quidam Saracenus, qui cum loqueretur
nobiscum, incepimus exponere fidem. Qui audiens beneficia Dei exhibita
humano generi in incarnatione Christi, et resurrectionem mortuorum, et
indicium futurum, et quod ablutio peccatorum esset in baptismo: dixit se
velle baptizari. Et cum pararemus nos ad baptizandum eum, ipse subito
ascendit equum suum, dicens se iturum domum et habiturum consilium cum
vxore sua. Qui in crastino loquens nobiscum, dixit quod nullo modo auderet
accipere baptisma, quia tunc non biberet cosmos. Christiani enim illius
loci hoc dicebant, quod nullus verus Christianus deberet bibere: et sine
potu illo non posset viuere in solitudine illa. A qua opinione nullo modo
potui diuertere illum. Vnde noueritis pro certo quod multum elongantur à
fide propter illam opinionem quæ iam viguit inter illos per Rutenos, quorum
maxima multitude est inter eos. Illa die dedit nobis ille capitaneus vnum
hominem, qui nos deduceret vsque ad Sartach et duos qui ducerent nos vsque
ad proximam herbergiam; quæ inde distabat quinque dietas prout boues
poterant ire. Dederunt etiam nobis vnam capram pro cibo et plures vtres
lactis vaccini, et de cosmos parum: quia illud preciosum est inter illos.
Et sic arripientes iter recte in aquilonem, visum fuit mihi quod vnam
portam inferni transissemus. Garciones qui ducebant nos, incipiebant nobis
audacter furari, quia videbant nos parum cautos. Tandem amissis pluribus
vexatio dabat nobis intellectum Peruenimus tandem ad extremitatem illius
prouincæ, quæ clauditur vno fossato ab vno mari vsque ad aliud: extra quam
erat herbergia eorum apud quos intrassemus: videbantur nobis leprosi omnes:
[Sidenote: Salinæ.] quia erant viles homines ibi collocati, vt reciperent
tributum ab accipientibus sal a salinis superius dictis. Ab illo loco, vt
dicebant, oportebat nos ambulare quindecim diebus, quibus non inueniremus
populum. Cum illis bibimus cosmos: et dedimus illis vnum veringal plenum
fructibus et panem biscoctum. [Sidenote: Decem dietæ.] Qui dederunt nobis
octo boues, vnam captram pro tanto itinere, et nescio quot vtres plenos
lacte vaccino. Sic mutatis bobus arripuimus iter, quod perfecimus decem
diebus vsque ad aliam herbergiam: nec inuenimus aquam in ilia via nisi in
fossis in conuallibus factis, exceptis duobus paruis fluminibus. Et
tendebamus rectè in orientem ex quo exiuimus prædictam prouinciam Gasariæ,
habentes mare ad meridiem et vastam solitudinem ad aquilonem: quæ durat per
viginti dietas alicubi in latitudine; In qua nulla est sylua, nullus mons,
nullus lapis. Herba est optima. In hac solebant pascere Comani, qui
dicuntur Capchat. A Teutonicis verò dicuntur Valani, et prouincia Valania.
Ab Isidoro vero dicitur à flumine Tanai vsque ad paludes Meotidis et
Danubium Alania. Et durat ista terra in longitudine à Danubio vsque Tanaim;
qui est terminus Asiæ; et Europæ, itinere duorum mensium velociter
equitando prout equitant Tartari: [Sidenote: Comania longitudo.] Quæ tota
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account