The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
The aforesaid knight also of the order
of the Temple had knowledge in the Syriake, Turkish, and Arabian tongues.
Then we departed forth, and put off our vestiments, and there came vnto vs
certaine Scribes together with the foresaid Coiat, and caused our letters
to be interpreted. Which letters being heard, he caused our bread, wine and
fruits to be receiued. And he permitted vs also to carie our vestiments and
bookes vnto our owne lodging. This was done vpon the feast of S. Peter ad
vincula.
Qualiter habuerunt in mandatis adire Baatu patrem Sartach. Cap. 18.
In crastino mane venit quidam sacerdos frater ipsius Coiac postulans
vasculum cum chrismate, quia Sartach volebat illud videre, vt dicebat, et
dedimus ei. Hora vespertina vocauit nos Coiac, dicens nobis: Dominus rex
scripsit bona verba Domino meo: Sed sunt in eis difficilia, de quibus nihil
auderet facere, sine consilio patris sui. Vnde oportet vos ire ad patrem
suum, et duas bigas quas adduxistis heri cum vestimentis et libris
dimittetis mihi, quia Dominus meus vult res diligentius videre. Ego statim
suspicatus sum malum de cupiditate eius, et dixi ei. Domine, non solum
illas sed etiam duas quas adhuc habemus relinquemus sub custodia vestra.
Non inquit, illas relinquetis, de alijs facietis velle vestrum. Dixi quod
hoc nullo modo posset fieri. Sed totam dimitteremus ei. Tunc quæsiuit si
vellemus morari in terra? Ego dixi, Si bene intellexistis literas domini
regis, potestis scire, quod sic. Tunc dixit, quod oporteret nos esse
patientes multum, et humiles. Sic discessimus ab eo illo sere. In crastino
mane misit vnum sacerdotem Nestorinum pro bigis, et nos duximus omnes
quatuor. Tunc occurrens nobis frater ipsius Coiacis, separauit omnia nostra
ab ipsis rebus quas tuleramus pridie ad curiam, et ilia accepit tanquam
sua, scilicet libros et vestimenta: et Coiac præceperat, quod ferremus
nobiscum vestimenta quibus induti fueramus coram Sartach vt illis
indueremur coram Baatu si expediret: quas ille sacerdos abstulit nobis vi,
dicens: Tu attulisti eas ad Sartach, modo vis ferre Baatu? Et cum vellem ei
reddere rationem, respondit mihi, Ne loquaris nimis, et vade viam tuam.
Tunc necessaria fuit patientia, quia apud Sartach, non patebat nobis
ingressus; nec aliquis erat, qui nobis exhiberet iusticiam. Timebam etiam
de interprete, ne ipse aliquid aliter dixissit, quam ego dixissem ei: quia
ipsi bene voluisset, quod de omnibus fecissemus xenium. Vnum erat mihi
solacium, quia quum persensi cupiditatem eorum, ego subtraxi de libris
Biblium et sententias, et alios libros quos magis diligebam. Psalterium
dominæ reginæ non fui ausus subtrahere, quia illud fuerat nimis notatum
propter aureas picturas quæ erant in eo. Sic ergo reuersi sumus cum duobus
residuis bigis ad hospitium nostrum. Tunc venit ille, qui debebat ducere
nos ad Baatu, volens cum festinatione arripere iter; cui dixi quod nulla
ratione ducerem bigas. Quod ipse retulit ad Coiac. Tunc præcepit Coiac quod
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account