The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Tempore quo Franci ceperunt Antiochiam tenebat monarchiam in illis
lateribus Aquilonis quidam qui vocabatur Concan. [Sidenote: Con can.] Con
est proprium nomen: Can nomen dignitatis quod idem est qui diuinator. Omnes
diuinatores vocant Can. Vnde principes dicuntur Can, quia penes eos spectat
regimen populi per diuinationem. Vnde legitur in historia Antiochæ, quod
Turci miserunt propter succursum contra Francos ad regnum Con can. De illis
enim partibus venerunt omnes Turci. [Sidenote: Vnde venerunt Turci.
Caractay. Oceanus.] Iste Con erat Cara-Catay. Cara idem est quod nigrum.
Catai nomen gentis. Vnde Cara-Catay idem est quod nigri Catay. Et hoc
dicitur ad differentiam ipsorum Catay qui erant in Oriente super Oceanum de
quibus postea dicam vobis. Isti Catay erant in quibusdam alpibus per quas
transiui. Et in quadam planicie inter illas Alpes erat quidam Nestorinus
pastor potens et dominus super populum, qui dicebatur Vayman [Marginal
note: Vel Nayman.], qui erant Christiani Nestorini. [Sidenote: Presbyter
Iohannes.] Mortuo Con can eleuauit se ille Nestorius in regem, et vocabant
eum Nestoriani Regem Iohannem: et plus dicebant de ipso in decuplo quam
veritas esset. Ita enim faciunt Nestoriani venientes de partibus illis. De
nihilo enim faciunt magnos rumores. Vnde disseminauerunt de Sartach quod
esset Christianus, et de Mangu Can et Ken can: quia faciunt maiorem
reuerentiam Christianis, quàm alijs populis, et tamen in veritate
Christiani non sunt. Sic ergo exiuit magna fama de illo Rege Iohanne. Et
quando ego transiui per pascua eius, nullus aliquid sciebat de eo nisi
Nestoriani pauci. [Sidenote: Kencham vbi habitauit Frater Andreas in Curia
Kencham. Vut can, vel Vne. Caracarum Villula. Crit, et Merkit.] In pascuis
eis habitat Kencam, apud cuius curiam fuit frater Andreas: et ego etiam
transiui per eam in reditu. Huic Iohanni erat frater quidam potens, pastor
similiter, nomine Vut: et ipse erat vltra Alpes ipsorum Caracatay, distans
à fratre suo spacium trium hebdomadarum et erat dominus cuiusdam Villulæ
quæ dicitur Caracarum, populum habens sub se, qui dicebantur Crit, Merkit,
qui erant Christiani Nestorini. Sed ipse dominus eorum dimisso cultu
Christi, sectabatur idola; habens sacerdotes idolorum, qui omnes sunt
inuocatores dæmonum et sortilegi. [Sidenote: Moal pauperimi homines.] Vltra
pascua istius ad decem vel quindecem dictas erant pascua Moal: qui erant
paupernmi homines sine capitaneo et sine lege, exceptis sortilegijs et
diuinationibus, quibus omnes in partibus illis intendunt. [Sidenote:
Tartarorum sedes.] Et iuxta Moal erant alij pauperes, qui dicebantur
Tartari. Rex Iohannes mortuus fuit sine hærede, et ditatus est frater eius
Vnc: et faciebat se vocari Can: et mittebantur armenta greges eius vsque ad
terminos Moal. [Sidenote: Cyngis.] Tunc temporis Chingis faber quidam erat
in populo Moal, et furabatur de animalibus Vnc can quod poterat: In tantum
quod conquesti sunt pastores Vut domino suo. Tunc congregauit exercitum et
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account