The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Hungaria fuit baptizatus à fratribus nostris qui docuerant illum eam. Dixit
etiam quod Baatu quæsiuerat ab eo multa de nobis, et quod ipse dixerat ei
conditiones ordinis nostri. Ego vidi Baatu equitantem cum turba sua, et
omnes patres familias equitantes cum eo, secundùm æstimationem meam non
erant quingenti viri. [Sidenote: Iter quatuor mensium a Volga. Ingens
frigus.] Tandem circa finem exaltationis sanctæ crucis venit ad nos quidam
diues Moal, cuius pater erat millenarius, quod magnum est inter eos,
dicens, Ego vos debeo ducere ad Mangu cham, et est iter quatuor mensium: et
tantum frigus est ibi, quod finduntur ibi lapides et arbores pro frigore:
Videatis vtrum poteritis sustinere. Cui respondi: Spero in virtute Dei,
quod nos sustinebimus, quod alij homines possunt sustinere. Tunc dixit: Si
non poteritis sustinere, ego relinquam vos in via. Cui respondi, hoc non
esset iustum: quia non iuimus pro nobis, nisi missi à Domino vestro: Vnde
ex quo vobis committimur, non debetis nos dimittere. Tunc dixit, benè erit.
Post hoc fecit nos ostendere sibi omnes vestes nostras, et quod sibi
videbatur minus necessarium fecit deponere sub custodia hospitis nostri.
[Sidenote: 16. Septemb.] In crastino attulerunt cuilibet nostrum vnam
pelliceam villosam arietinam et braccas de eadem, et botas siue bucellos
secundùm morem eorum cum soccis de filtro; et almucias de pellibus secundum
modum eorum. [Sidenote: Cangle populi Maior Bulgaria.] Et secunda die post
exaltationem Sanctæ crucis incepimus equitare nos tres habentes signarios
et equitauimus continuè versus Orientem vsque ad festum Omnium Sanctorum,
per totam illam terram, et adhuc amplius habitabant Cangle, quedam
parentela Romanorum. Ad Aquilonem habebamus maiorem Bulgariam, et ad
meridiem prædictum mare Caspium.
The same in English.
Of our iourney towards the Court of Mangu Can. Chap. 22.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account