The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
De fame et siti, frigore et fatigatione non est numerus. Non enim dant
cibum nisi in sero. In mane dant aliquid bibere, vel sorbere milium. In
sero dabant nobis carnes, scapulam arietis cum costis et de brodio ad
mensuram bibere. Quando habebamus de brodio carnium ad satietatem optimè
reficiebamur. Et videbatur mihi suauissimus potus et maximè nutriens. Feria
sexta permanebam ieiunus vsque ad noctem, nihil auriens. Tunc oportebat me
in tristitia et dolore comedere carnes. [Sidenote: Defectus materiæ ignis.]
Aliquando oportebat nos comedere carnes semicoctas vel ferè crudas propter
defectum materiæ ignis quando iacebamus in campis et de nocte
descendebamus: quia tunc non poteramus benè colligere stercora equorum vel
boum: aliam materiam ignis rarò inueniebamus; nisi fortè alicubi aliquas
spinas. In ripis etiam aliquorum fluminum sunt alicubi syluæ. Sed hoc rarò.
[Sidenote: Aliqua flumina.] In principio despiciebat nos multùm Ductor
noster, et fastidiebat eum ducere tam viles homines. Postea tamen quando
incepit nos melius cognoscere, ducebat nos per curias diuitum Moallorum: et
oportebat nos orare pro ipsis. Vnde si habuissem bonum interpretem, habebam
oportunitatem seminandi multa bona. [Sidenote: Vasta solitudo.] Ille
Chirigis primus Cham habuit quatuor filios, de quibus egressi sunt multi,
qui omnes habent modo magnas curias: et quotidiè multiplicantur et
diffunduntur per illam Vastam solitudinem, quæ est sicut mare. Per multos
ergò illorum ducebat nos Ductor noster. Et mirabantur supra modum, quia
nolebamus recipere aurum, vel argentum, vel vestes præciosas. Quærebant
etiam de magno Papa, si esset ita senex sicut audierant: audierant enim
quod esset quingentorum annorum. Quærebant de terris nostris si ibi essent
multæ oues, et boues, et equi. De Oceano mari non potuerunt intelligere,
quod esset sine termnino vel sine ripa. In vigilia omnium Sanctorum
dimisimus viam in Orientem, [Marginal note: Nota diligenter. Iter versus
mieridiem octo dierum.] quia iam populus descenderat multum versus
meridiem: Et direximus iter per quasdam Alpes rectè in meridiem continuè
per octo dies. In illa solitudine vidi multos asinos, quos vocant Colan,
qui magis assimilantur mulis: quos multum prosequuti [Footnote: sic.] sunt
Dux noster et socij eius, sed nihil profecerunt propter nimiam velocitatem
eorum. Septima die inceperunt nobis apparere ad meridiem montes altissimi:
et intrauimus planiciem, quæ irrigabatur sicut hortus, et inuenimus terras
cultas. [Sidenote: Asuni velocissimi. Montes Altissimi. Terræ cultæ.
Kenchat villa Saracenorum.] In octauis omnium Sanctorum intrauimus villam
quandam Saracenorum nomine Kenchat: cuius capitaneus occurrebat extra
villam duci nostro cum ceruisia et ciphis. Hic est enim mos eorum; quod de
omnibus villis subditis eis, occurratur nuncijs Baatu, et Mangu cham cum
cibo et potu. Tunc temporis ibant ibi super glaciem. [Sidenote: Septimo die
Nouembris ibant super glaciem.] Et prius à festo Sancti Michaelis
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account