The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Casale Montes Caucasi contiguantur mari Orientali Talas, vel
Chincitalas ciuitas. Frater Andreas.] Sequenti die venimus ad aliud casale
propinquius montibus. Et quæsiui de montibus, de quibus intellexi, quòd
essent montes Caucasi: qui contiguantur ex vtraque parte maris ab Occidente
vsque ad Orientem: et quod transiueramus mare supradictum, quod intrat
Etilia. Quæsiui etiam de Talas ciuitate, in qua erant Teutonici serui Buri,
de quibus dixerat frater Andreas, de quibus etiam quæsiueram multum in
curia Sartach et Baatu. Sed nihil poteram intelligere, nisi quod Ban
dominus eorum fuerat interfectus tali occasione. Ipse non erat in bonis
pascuis. Et quadam die dum esset ebrius, loquebatur ita cum hominibus suis.
Nonne sum de genere Chingis can sicut Baatus (Et ipse erat nepos Baatu vel
frater) quare non vadam super ripam Etiliæ, sicut Baatu, vt pascam ibi? Quæ
verba relata fuerunt Baatu. Tunc ispse Baatu scripsit hominibus illius, vt
adducerent ei dominum ipsorum vinctum quod et fecerunt. [Sidenote: Casale.]
Tunc Baatu quæsiuit ab eo si dixisset tale verbum: et ipse confessus est,
tamen excusauit se, quia ebrius erat: (quia solent condonare ebrijs:) et
Baatu respondit: Quomodo audebas me nominare in ebrietate tua? Et fecit ei
amputari caput. De illis Teutonicis nihil potui cognoscere vsque ad curiam
Mangu. Sed in supradicto casali intellexi, quod Talas erat post nos iuxta
montes per sex dietas. [Sidenote: Bolac villa. Aurifodinæ.] Quando veni ad
curiam Mangu cham, intellexi quod ipse Mangu transtulerat eos de licentia
Baatu versus Orientem spacio itineris vnius mensis à Talas ad quandam
villam quæ dicitur Bolac: vbi fodiunt auram, et fabricant arma, Vnde non
potui ire nec redire per eos. Transiui eundo satis prope, per tres dietas
fortè ciuitatem illam: sed ego ignoraui: nec potuissem etiam declinasse
extra viam, si benè sciuissem. [Sidenote: Intrat ditionem Mangu cham.] A
prædictos casali iuimus ad Orientem iuxta montes prædictos: et tunc
intrauimus inter homines Mangu cham, qui vbique cantabant et plaudebant
coram ductore nostro: quia ipse erat nuncius Baatu. Hunc enim honorem
exhibent sibi mutuo, vt homines Mangu cham recipiant nuncios Baatu prædicto
modo: Et similiter homines Baatu nuncios Mangu. Tamen homines Baatu
superiores sunt, nec exequuntur ita diligenter. [Sidenote: Alpes in quibus
habitabant Caracatay. Magnus fluuius.] Paucis diebus post hoc intrauimus
Alpes, in quibus solebant habitare Caracatay: et inuenimus ibi magnum
fluuium, [Footnote: The River Roup.] quem oportuit nos transire nauigio.
Post hæc intrauimus quandam vallem, vbi vidi castrum quoddam destructum,
cuius muri non erant nisi de luto, et terra colebatur ibi. [Sidenote: Terra
culta. Equius villa boua, longissimè à Perside.] Et pòst inuenimus quandam
bonam villam quæ dicitur Equius, in qua erant Saraceni loquentes Persicum:
longissimè tamen erant à Perside. [Sidenote: Lacus quindecem dietarum
circuitu.] Sequenti die transgressis illis Alpibus quæ descendebant à
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account