The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: De monstrosis mulieribus et canibus monstrosa narratio. Forsam
totem videri allegorica allusio possit ad Canibales de quibus Petrus [1]
Martyr Mediolan de rebus Occatucis. [Footnote 1: Born at Florence in 1500,
he entered the church very young, but the reading of the works of Zwingler
and Bucer led him to join the reformers. He withdrew to Basle, where he
married a young nun. He passed over to England in 1547, and obtained a
chair of Theology at Oxford, but Mary caused him to be expelled. He
withdrew to Augsburg, and thence to Zurich, where he died in 1562. His real
name was Pietro Vermigli.]] Cum autem per deserta redirent, in quandam
terram venerunt, in qua, sicut nobis apud Imperatoris curiam per clericos
Ruthenos, et alios, qui diu fuerant inter ipsos, firmiter asserendo
referebatur, monstra quædam, imaginem foemineam habentia, repererunt. Quas
cùm per multos interpretes interrogassent, vbi viri terræ illius essent,
responderunt, quòd in illa terra quænunque foeminæ nascebantur, habebant
formam humanam, masculi vero speciem caninam. Dumque moram in terra illa
protraherent, Canes in alia fluuij parte conuenerunt. Et cùm esset hyems
asperrima omnes se in aquam proiecerunt. Post hæc incontinenti sponte in
puluerem voluebantur, sícque puluis admixtus aquæ super eos corugelabatur,
et vt ita pluries fecerunt, glacie super eos depressata, cum impetu magno
contra Tartaros ad pugnam conuenerunt. At verò cum illi sagittas super eos
iaciebant, ac si super lapides sagittassent, retrò sagittæ redibant. Alia
quoque arma eorum in nullo eos ledere poterant. Ipsi verò Canes insultum in
Tartaros iacientes, morsibus vulnerauerunt multos, et occiderunt sícque
illos de suis finibus eiecerunt. Vnde adhuc inter illos est prouerbium de
hoc facto, quod dicunt ad inuicem ridendo: Pater meus vel frater meus à
Canibus fuit occisus. Mulieres autem illorum, quas ceperant, ad terram suam
duxerunt, et vsque ad diem mortis eorum ibidem fuerunt. [Sidenote:
Burithabeth regio. Incolarum mores.] Cùm autem exercitus ille Mongalorum
rediret, venit ad terram Burithabeth, cuius habitatores pagani sunt, et hos
Tartari bello vicerunt. Hi consuetudinem habent mirabilem, imò potius
miserabilem. Cùm enim alicuius pater humanæ naturæ soluit debitum,
congregant omnem parentelam, et comedunt eum. Hi pilos in barba non habent,
imò ferrum quoddam in manibus, sicut vidimus, portant, cum quo semper
barbam, si forte crinis aliquis in ea crescit, depilant. Multi etiam
deformes sunt. Inde verò ille Tartarorum exercitus in terram suam est
reuersus.
The same in English
How being repelled by monstrous men shapen like dogs, they ouercame the
people of Burithabeth. Chap. 11.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account