The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Chingischam etiam illo tempore, quo dimisit alios exercitus contra
Orientem, per terram Kergis cum cxpeditione perrexit, quos tamen tunc bello
non vicit et vt nobis dicebatur, ibidem vsque ad montes Caspios peruenit.
At illi montes in ea parte, ad quam applicauerunt, de lapide Adamantino
sunt: ideóque sagittas et arma ferrea illorum ad se traxerunt. Homines
autem inter Caspios montes conclusi clamorem exercitus, vt creditur,
audientes, montem frangere coeperunt, et cùm alio tempore post decem annos
redirent Tartari, montem confractum inuenerunt. Cúmque ad illos accedere
attentassent, minimè potuerunt: quia nubes quædam erat posita ante ipsos,
vltra quam ire nullatenus poterant. Omninò quippe visum amittebant, statim
vt ad illam perueniebant. [Marginal note: Vide an Hamsem regionem dicat de
qua Haythonus cap. 10.] Illi autem ex aduerso credentes, quod Tartari ad
illos accedere formidarent, insultum contra eos fecerunt, sed statim vt
peruenerunt ad nubem propter causam prædictam, procedere non potuerunt. Ac
verò antequam ad montes prædictos peruenirent Tartari, plusquam per mensem
per vastam solitudinem transierunt, et inde procedentes adhuc contra
Orientem, plusquàm per mensem per magnum desertum perrexerunt. Itáque
peruenerunt ad quandam terram, in qua vias quidem tritas videbant, sed
neminem inuenire poterant. Tandem quærentes, vnum hominem cum vxore sua
repererunt, quos in præsentiam Chingischam adduuerunt. [Sidenote:
Troglodytæ.] Qui cùm interrogasset illos vbi homines allius terræ essent,
responderunt, quòd in terra sub montibus habitarent. Tunc Chingischam
retenta vxore, misit ad eos virum illum, mandans illis, vt venirent ad
ipsius mandatum. Qui pergens ad illos, omnia narrauit, quæ Chingischam eis
mandauit. Illi verò respondentes dixerunt, quod die tali venirent ad ipsum,
vt facerent eius mandatum. Ac ipsi medio tempore per vias occultas sub
terra se congregantes, ad pugnam contra illos venerunt, et subitò super eos
irruentes, plurimos occiderunt. [Sidenote: Fabulosus Solis orientis
sonitus.] Solis quoque sonitus in ortu suo sustinere non poterant, imò
tempore, quo oriebatur, oportebat eos vnam aurem ad terram ponere, et
superiorem fortiter obturare, ne sonum illum terribilem audirent. Nec sic
tamen cauere poterant, quin hac de causa plurimi ex eis interirent. Videns
ergo Chingischam et sui, quòd nihil proficerent, sed potius homines suos
perderent, fugerunt, ac terra illa exierunt. Illum tamen virum cum vxore
sua secum deduxerunt, qui etiam vsque ad mortem in terra eorum fuerunt.
Interrogati verò, cur in regione sua sub terra soleant habitare, dixerunt,
quòd ibi quodam tempore anni, cùm oritur Sol, tantus fit sonitus, vt
homines nulla ratione valeant sustmere. Quin etiam tunc in organis et
tympanis cæterisque musicis instrumentis percutere solent, vt sonitum illum
non audiant.
The same in English.
How they had the repulse at the Caspian mountaynes, and were driuen backe
by men dwelling in caues. Chap 12.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account