The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
when the sunne riseth, there is such an huge noyse, that the people cannot
endure it. Moreouer, they vse to play vpon cymbals, drums, and other
musicall instruments, to the ende they may not heare that sounde.
De statutis Chingischam, et morte ipsius, et filijs ac Ducibus. Cap. 13.
Cum autem de terra illa reuerteretur Chingischam, defecerunt eis victualia,
famemque patiebantur maximam. Tunc interiora vnius bestiæ recentia casu
inuenerunt: quæ accipientes, depositis tantum stercoribus, decoxerunt, et
coram Chingischam deportata pariter comederunt. [Sidenote: Chingis lex.]
Ideoque statuit Chingischam, vt nec sanguis, nec interiora, nec aliquid de
bestia, quæ manducari potest, proijciatur, exceptis stercoribus. Inde ergò
in terram propriam reuersus est, ibique leges et statuta edidit, quæ
Tartari inuiolabiliter obseruant, de quibus scilicet iam aliàs superiùs
dictum est. Post hoc ab ictu tonitrui occissus est. [Sidenote: Liberi.]
Habuit autem quatuor filios: Occoday vocobatur primus, Thossut Can
secundus, Thiaday Tertius, quarti nomen ignoramus. Ab his iiij.
descenderunt omnes Duces Mongalorum. Primus filiorum Occoday est Cuyne, qui
nunc est Imperator. [Sidenote: Nepotes.] Huius fratres Cocten et Chyrenen.
Ex filijs autem Thossut Can sunt Bathy, Ordu, Siba, Bora. Bathy post
Imperatorem omnibus ditior est ac potentior. Ordu verò omnium Ducum senior.
Filij Thiaday, sunt Hurin et Cadan. Filij autem alterius filij Chingischam,
cuius ignoramus nomen, sunt, Mengu et Bithat et alij plures. Huius Mengu
mater Seroctan est, Domina magna inter Tartaros. excepta Imperatoris matre
plus nominata, omnibusque potentior, excepto Bathy. [Sidenote: Duces.] Hæc
autem sunt nomina Ducum: Ordu, qui fuit in Polonia, et Hungaria, Bathy
quoque et Huryn et Cadan et Syban et Ouygat, qui omnes fuerunt in Hungaria.
Sed et Cyrpodan, qui adhuc est vltra mare contra quosdam Soldanos
Sarracenorum, et alios habitatores terræ transmarinæ. Alij verò remanserunt
in terra, scilicet Mengu. Chyrenen, Hubilai, Sinocur, Cara, Gay, Sybedey,
Bora, Berca, Corrensa. Alij quoque Duces eorum plures sunt, quorum nomina
nobis ignota sunt.
The same in English.
Of the statutes of Chingis Cham, of his death, of his sonnes, and of his
dukes. Chap. 13.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account