The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Porrò Imperator eorum, scilicet Tartarorum, super omnes habet mirabile
dominium. Nullus enim audet in aliqua morari parte, nisi vbi assignauerit
ipse. Et ipse quidem assignat Ducibus vbi maneant. Duces autem loca
Millenarijs assignant, Millenarij verò Centenarijs et Centenarij Decanis.
Quicquid autem eis præcipitur, quocunque tempore, quocunque loco, siue, ad
bellum, siue ad mortem, vel vbicunque sine vlla obediunt contradictione.
Nam etsi petit alicuius filiam virginem, vel sororem, mox ei sine
contradictione exponunt eam, imò frequenter colligit virgines ex omnibus
Tartarorum finibus, et si vult aliquas retinere, sibi retinet, alias verò
dat suis homimbus. Nuncios etiam quoscunque et vbicunque transmittat,
oportet quòd dent ei sine mora equos et expensas. Similiter vndecunque
veniant ei tributa vel nuncij, oportet equos et currus et expensas tribui.
[Sidenote: Inhumanitas erga Legatos.] Ac verò nuncij, qui aliunde veniunt,
in magna miseria, et victus et vestitus penuria sunt. Maximeque quando
veniunt ad Principes, et ibi debent moram contrahere. Tunc adeò parum datur
decem hominibus, quòd vix inde possent duo viuere. Insuper et si aliquæ
illis iniuriæ fiunt, minimè conqueri facile possunt. Multa quoque munera
tam à principibus quàm à cæteris ab illis petuntur: quæ si non dederint,
vilipenduntur, et quasi pro nihilo reputantur. Hinc et nos magnam partem
rerum, quæ nobis pro expensis à fidelibus erant datæ, de necessitate
oportuit in muneribus dare. Denique sic omnia sunt in manu Imperatoris,
quod nemo audet dicere, Hoc meum est vel illius, sed omnia, scilicet res et
iumenta ac homines, sunt ipsius. Super hoc etiam nuper emanauit statutum
eiusdem. Idem quoque per omnia dominium habent Duces super sibi subditos
homines.
The same in English.
Of the authoritie of the Emperour, and of his dukes. Chap. 14.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account