The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Occoday surrogatur patri. Bathy eiusque expeditio.] Mortuo, vt
suprà dictum est, Cyngischam conuenerunt Duces, et elegerunt Occoday,
filium eius Imperatorem. Qui habito consilio Principum, diuisit exercitus.
Misitque Bathy, qui in secundo gradu attingebat eum, contra terram
Altissodan et contra terram Bisminorum, qui Sarraceni erant, sed
loquebantur Comanicum. Qui terram illorum ingressus, cum eis pugnauit,
eósque sibi bello subiecit. [Sidenote: Barchin ciuitas.] Quædam autem
ciuitas, nomine Barchin, diu restitit eis. Ciues enim in circuitu ciuitatis
foueas multas fecerant, propter quas non poterant à Tartaris capi, donec
illas repleuissent. [Sidenote: Sarguit ciuitas.] Ciues autem vrbis Sarguit
hoc audientes, exierunt obuiam eis, spontè in manus eoram se tradentes.
Vnde ciuitas eorum destructa non fuit, sed plures eorum occiderunt, et
alios transtulerunt, acceptisque spolijs, vrbem alijs hominibus
repleuerunt, et contra ciuitatem Orna perrexerunt. [Sidenote: Orna
ciuitas.] Hæc erat nimium populosa et diuitijs copiosa. Erant enim ibi
plures Christiani, videlicet Gasari et Rutheni, et Alani, et alij nec non
et Sarraceni. Erátque Sarracenorum ciuitatis dominium. Est etiam posita
super quendam magnum fluuium, et est quasi portus, habens forum maximum.
Cumque Tartari non possent eos aliter vincere, fluuium qui per vrbem
currebat, præciderunt, et illam cum rebus et hominibus submerserunt. Quo
facto, contra Russiam perrexerunt, et magnam stragem in ea fecerunt,
ciuitates et castra destruxerunt, et homines occiderunt. Kiouiam, Russiæ
metropolin, diu obsederunt, et tandem ceperunt, ac ciues interfecerunt.
[Sidenote: Vide Mechouium lib. 1. cap. 3.] Vnde quando per illam terram
ibamus, innumerabilia capita et ossa hominum mortuorum, iacentia super
campum, inueniebamus. Fuerat enim vrbs valdè magna et populosa, nunc quasi
ad nihilum est redacta: vix enim domus ibi remanserunt ducentæ, quarum
etiam habitatores tenentur in maxime seruitute. Porrò de Russia et de
Comania Tartari contra Hungaros et Polonos processerunt, ibíque plures ex
ipsis interfecti fuerunt, et vt iam superius dictum est, si Hungari
viriliter restitissent, Tartari ab eis confusi recessissent. [Sidenote:
Morduani.] Inde reuertentes in terram Morduanorum, qui sunt Pagani,
venerunt, eósque bello vicerunt. [Sidenote: Bulgaria magna.] Inde contra
Byleros, id est, contra Bulgariam magnam profecti sunt, et ipsam omninò
destruxerunt. [Sidenote: Hungaria magna. Parossitæ.] Hinc ad Aquilonem
adhuc contra Bastarcos, id est Hungariam magnam processerunt, et illos
etiam deuicerunt. Hinc ampliùs ad Aquilonem pergentes, ad Parossitas
venerunt, qui paruos habentes stomachos et os paruum, non manducant sed
carnes decoquunt, quibus decoctis, se super ollam ponunt, et fumum
recipiunt, et de hoc solo reficiuntur, vel si aliquid manducant, hoc valde
modicum est. [Sidenote: Samogetæ.] Hinc et ad Samogetas venerunt qui tantum
de venationibus viuunt, et tabernacula vestésque tantum habent de pellibus
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account