The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Expeditius Cyrpodanis.] Eo tempore misit Occoday Can Cyrpodan
Ducem cum exercitu ad meridiem contra Kergis, qui et illos bello superauit.
Hi homines sunt Pagani, qui pilos in barba non habent. Quorum consuetudo
talis est, vt cum alicuius pater moritur, præ dolore quasi vnam corrigiam
in signum lamenti ab aure vsque aurem de facie sua leuet. His autem
deuicus, Dux Cyrpodan contra Armenios iuit ad meridiem cum suis. Qui cùm
transirent per deserta quædam, monstra inuenerunt effigiem humanam
habentia, quæ non nisi vnum brachium cum manu in medio pectoris, et vnum
pedem habebant, et duo cum vno arco sagittabant, adeóque fortiter
currebant, quòd equi eos inuestitare non poterant. Currebant autem super
vnum pedem illum saltando, et cùm essent fatigati, taliter eundo ibant
super manum et pedem, se tanquam in circulo reuoluendo. Cúmque sic etiam
fessi essent, iterum secundum priorem modum currebant. [Sidenote:
Cyclopedes.] Hos Isidorus Cyclopedes appellat. Et ex eis Tartari non nullus
occiderunt. Et sicut nobis à Ruthenis Clericis in curia dicebatur, qui
morantur cum Imperatore prædicto plures ex eis nuncij venerunt in legatione
ad curiam Imperatoris superius annotati, vt possent habere pacem cum illo.
[Sidenote: Armenia et Georgia subacta.] Inde procedentes venerunt in
Armeniam, quam bello deuicerunt, et etiam Georgiæ partem. Alia vero pars
venit ad mandatum eorum, et singulis annis dederunt, et adhuc dant ei pro
tributo xx millia Yperperarum. Hinc ad terram Soldam Deurum potentis et
magni, processerunt, cum quo etiam pugnantes, ipsum deuicerunt. [Sidenote:
Soklanus Halapiæ.] Denique processerunt vlterius debellando ac vincendo
vsque ad terram Soldani Halapiæ, et nunc etiam terram obtinent, alias
quoque terras vltra illas proponentes impuguare: nec postea reuersi sunt in
terram suam vsque hodie. [Sidenote: Calipha Baldacensis.] Idémque exercitus
contra terram Caliphi Baldach perrexit, quam etiam sibi subdidit, et vt
CCCC Byzantios, exceptis Baldekinis cæterísque muneribus, ei quotidiè pro
tributo daret, obtinuit. Sed et quolibet anno mittunt nuncios ad Caliphum,
vt ad eos veniat. Qui cum tributo munera magna trasmittens, vt eum
supportent, rogat. Ipse autem Imperator Tartarorum munera quidem accipit,
et nihilommus vt veniat, pro eo mittit.
The same in English.
Of the expedition of duke Cyrpodan. Chap. 16.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account