The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Ordinauit Chingischam Tartaros per Decanos et centenarios et millenarios.
[Sidenote: Tartarorum militaris disciplina.] Decem quoque millenarijs
præponunt vnum, cunctóque nihilominus exercitui duos aut tres Duces, ita
tamen vt ad vnum habeant respectum. Cúmque in bello contra aliquos
congrediuntur nisi communiter cedant, omnes qui fugiunt, occiduntur. Et si
vnus aut duo vel plures ex decem audacter accedunt ad pugnam, alij verò ex
illo Denario non sequuntur similiter occiduntur. Sed etiam si vnus ex decem
vel plures capiuntur, socij eorum si non eos liberant, ipsi etiam
occiduntur. Porò arma debent habere tallia. Duos arcus vel vnum bonum ad
minus. [Sidenote: Armatura.] Trésque pharetras sagittis plenas, et vnam
securim et funes ad machinas trahendas. Diuites autem habent gladios in
fine acutos, ex vna parte tantum incidentes, et aliquantulum curuos. Habent
et equos armatos, crura etiam tecta, galeas et loricas. Verùm loricas et
equorum cooperturas quidam habent de corio, super corpus artificiosè
duplicato vel etiam triplicato. Galea verò superius est de chalybe, vel de
ferro: sed illud, quod in circuitu protegit collum et gulam, est de corio.
Quidam autem de ferro habent omnia supradicta, in hunc modum formata.
Laminas multas tenues ad vnius digni latitudinem et palmæ longitudinem
faciunt, et in qualibet octo foramina paruula facientes, interius tres
corrgias strictas et fortes ponunt. Sicque laminas, vnam alij quasi per
gradus ascendendo, supponunt. Itáque laminas ad corrigias, tenuibus
corrigiolis per foramina prædicta immissis, ligant, et in superiori parte
corrigiolam vnam ex vtraque parte duplicatam cum alia corrigiola consuunt,
vt laminæ simul benè firmitérque cohæreant. Hæc faciunt tam ad cooperturas
equorum, quàm ad armaturas hominum. Adeóque faciunt ilia lucere, quod in
eis potest homo faciem suam videre. Aliqui verò in collo ferri lanceæ vncum
habent, cum quo de sella, si possunt, hominem detrahant. Sagittarum eorum
ferramenta sunt acutissima, ex vtraque parte quasi gladius biceps
incidentia, sempérque iuxta pharetram portant limas ad acuendum sagittas.
Habent verò scuta de viminibus, aut de virgulis facta. Sed non credimus,
quod ea soleant portare, nisi id castra et ad custodiam Imperatoris ac
principum, et hoc tantùm de nocte. [Sidenote: Vsas bellorum.] In bellis
astutissimi sunt: quia per annos xlij. cum cæteris gentibus dimicarunt.
[Sidenote: Mos tranandi flumina.] Cùm autem ad flumim peruenerunt, maiores
habent rotundum ac letie corium, in cuius summitate per circuitum ansas
erebras facientes funem imponunt ac stringunt, ita quod in circuitu quasi
ventrem efficiunt, quem vestibus ac rebus cæteris replent, fortissimeque ad
inuicem comprimunt. In medio autem ponunt sellas et alias res duriores: ibi
quoque sedent homines. Huiusmodi nauim ad equi caudam ligant, et hominem,
qui equum regat, pariter natare faciunt, vel habent aliquando duos remos,
cum quibus remigant. Equo igitur in aquam impulso, omnes alij equi
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account