The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Nos igitur ex mandato sedis Apostolicæ cùm iremus ad Orientis nationes,
elegimus prius ad Tartaros proficisci: quia timebamus, ne per illos in
proximo Ecclesiæ Dei periculum immineret. [Sidenote: Itinarium Iohann. et
sociorum legatorum.] Itaque pergentes, ad regem Boëmorum peruenimus: qui
cum esset nobis familiaris, consuluit, vt per Poloniam et Russiam iter
ageremus. Habebat enim consanguineos in Polinia, quorum auxilo Russiam
intrare possemus. [Sidenote: Boleslaus Dux Silesiæ.] Datísque literis et
bono conductu, fecit et expensas nobis dari per curias et ciuitates eius,
quo vsque ad Ducem Silesiæ Bolezlaum, nepotem eius, veniremus, qui etiam
erat nobis familiaris et notus. Hinc et ipse nobis similiter fecit, donec
veniremus ad Conradum, Ducem [Marginal note: Mazouiæ.] Lautisciæ, ad quem
tunc, Dei gratia nobis fauente, venerat Dominus Wasilico, Dux Russiæ, à quo
etiam plenius de facto audiuimus Tartarorum: quia nuncios illuc miserat,
qui iam redierant ad ipsum. Audito autem, quòd opporteret nos illis munera
dare, quasdam pelles castorum et aliorum animalium fecimus emi, de hoc,
quod datum nobis fuerat in eleemosynam ad subsidium viæ. Quod agnoscentes
Dux Conradus et [Marginal note: Grimislaua vt Mechouius lib. 1. cap. 9.]
Ducissa Cracouiæ, et Episcopus et quidam milites, plures etiam nobis
dederunt huiusmodi pelles. Denique Dux Wasilico à Duce Cracouiæ, et
Episcopo atque Baronibus pro nobis attentè rogatus, secum nos in terram
suam duxit, et vt aliquantulum quiesceremus aliquot diebus nos in expensis
suis detinuit. [Sidenote: Literæ Papa ad Russos.] Et cùm rogatus à nobis,
fecisset Episcopos suos venire, legimus eis literas Domini Papæ, monentis
eos, ad sanctæ matris Ecclesiæ vnitatem redire. Ad idem quoque nos ipsi
monuimus eos, et induximus, quantum potuimus, tam Ducem quàm Episcopos et
alios. [Sidenote: Daniel, frater Basilij.] Sed quia Dux Daniel, frater
Wasiliconis prædicti, præsens non erat, quoniam ad Baty profectus erat, non
potuerunt eo tempore finaliter respondere. Post hæc Dux Wasilico transmisit
nos vsque in Kiouiam metropolin Russiæ, cum seruiente vno. [Sidenote:
Lituani.] Ibamus tamen in periculo capitis semper propter Lituanos, qui
sæpè faciebant insultum super terram Russiæ et in illis maximè locis, per
quos debebamus transire. At per prædictum seruientem eramus securi à
Ruthenis, quorum etiam maxima pars occisa vel captiuata erat à Tartaris.
Porrò in Danilone vsque ad mortem tunc infirmati fuimus. Nihilominus tamen
in vehiculo per niuem et frigus magnum trahi nos fecimus. Cum ergò Kiouiam
peruenimus, habuimus de via nostra consilium cum millenario ac cæteris
ibidem nobilibus. [Sidenote: Pabulum equorum Tartario.] Qui responderunt
nobis, quòd si duceremus equos illos, quos tunc habebamus, ad Tortaros, cùm
essent magnæ niues, morerentur omnes: qui nescirent herbam fodere sub niue,
sicut equi faciunt Tartarorum, nec inueniri posset aliquod pro eis ad
manducandum, cùm Tartari nec stramina nec foenum habeant, nec pabulum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account