The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Cum ergo in prima sexta feria post diem cinerum, Sole ad occasum tendente,
hospitaremur, Tartari super nos armati horribiliter irruerunt, quærentes
cuiusmodi homines essemus: cúmque respondissemus, quòd Domini Papæ nuncij
essemus, quibusdam cibarijs à nobis acceptis, continuò discesserunt. Porrò
mane facto, cùm surgentes aliquantulum processissemus, maiores illorum, qui
erant in custodia, nobis occurrerunt, interrogantes, cur ad eos veniremus?
et quid negotij haberemus? [Sidenote: Papa Christianorum pater et Dominus.]
Quibus respondimus, Domini Papæ nuncij sumus, qui Christianorum pater est
ac Dominus. Hic nos idcircò tam ad Regem quàm ad Principes, omnésque
Tartaros, mittit, quia placet ei, quòd omnes Christiani Tartarorum sint
amici, et pacem habeant cum ipsis. [Sidenote: Legationibus mandata.]
Desiderat insuper, vt apuud Deum in coelo sint magni, et idcircò monet eos
tam per nos quàm per literas suas, vt efficiantur Christiani, fidémque
recipiant Domini nostri Iesu Christi, quia non possunt aliter saluari.
Mandat prætereà, quòd miratur de tanta occisione hominum, et maximè
Christianorum, ac potissimè Hungarorum Montanorum, et Polonorum, qui sunt
ei subiecti, facta per Tartaros, cùm in nullo læsissent, aut lædere
attentassent eos. Et quia Dominus Deus grauiter est super hoc offensus,
monet eos vt à talibus de cætero caueant, et de commissis poenitentiam
agant. Super his etiam rogat, vt ei rescribant, quid facere velint de
cætero, et quæ sit eorum intentio. [Sidenote: Corrensa.] Quibus auditis, et
intellectis, dixerunt Tartari, se velle equos nobis subductitios vsque ad
Corrensam et ducatum præbere. Statimque munera petierunt, et à nobis
acceperunt. Equis igitur acceptis, de quibus descenderunt ipsi, cum eorum
ducatu ad Corrensam arripuimus iter eundi. Ipsi tamen velociter equitantes,
nuncium vnum præmiserunt ad præfatum Ducem cum his verbis, quæ dixeramus
eisdem. [Sidenote: Dux limitis occidentalis.] Est autem Dux iste Dominus
omnium, qui positi sunt in custodia contra omnes Occidentis populos, ne
fortè subitò et improuisò irruant aliqui super illos. Et iste dicitur
habere sexaginta millia hominum armatorum sub se.
The same in English.
How he and his company were at the first receiued of the Tartars. Chap. 20.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account