The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Mos salutandi Tartaricos proceres.] Cum ergò peruenissemus an
eius curiam, fecit nobis longè à se poni stationem, et misit ad nos
procuratores suos, vt quærent à nobis, cum quo ei vellemus inclinare id
est, quæ ei munera inclinando vellemus offerre. Quibus respondimus, quòd
Dominus Papa non mittebat aliqua munera; quia non erat certus, quòd ad
illos peruenire possemus, et insuper veneramus per loca valdè periculosa.
Veruntamen in quantum de his, quæ habebamus ex gratia Dei et Domini Papæ ad
victum nostrum, sicut poterimus, honorabimus ipsum. Acceptisque muneribus
duxerunt nos ad ordam siue tentorium ipsius, et instructi fuimus, vt ante
ostium stationis ter cum sinistro genu inclinaremus, et caueremus attentè
ne pedem super limen ostij poneremus. Et postquam intrauimus, opportunt nos
coram Duce omnibusque maioribus, qui ad hoc erant vocari, dicere flexis
genibus ea, quæ dixeramus superiùs. Literas etiam Dom. Papæ obtulimus: sed
interpres, quem de Kyouia, dato pretio, duxeramus, non erat sufficiens ad
interpretandum, nec aliquis alius habebatur idoneus. [Sidenote: Bathy
eiúsque potentia.] Hinc equi nobis dati sunt, et tres Tartari qui nos
ducerent festinanter ad ducem Bathy. Ipse est apud eos potentior excepto
Imperatore, cui tenentur præ cunctis principibus obedire. Itaque iter
arripuimus secunda feria post primam dominicam [Marginal note:
Quadragesime.] xl. et equitando, quantum equi trotare poterant, quoniam
habebamus equos recentes ferè ter aut quater omni die, properabamus de mane
vsque ad noctem, imò etiam de nocte sæpissimè, nec tamen ante quartam
feriam maioris hebdomadæ potuimus ad ipsum peruenire. [Sidenote: Comania.]
Ibamus autem per terram Comanorum quæ tota est plana, et flumina quatuor
habet magna. Primuim appellatur [Marginal note: Veteribus Borysthenes.]
Neper, iuxta quod ex parte Russiæ ambulabat Correnza et Montij, qui maior
est ille ex altera parte per campestria. Secundum appellatur [Marginal
note: Tanais] Don, super quod ambulat quidam Princeps habens in coniugio
sororem Baty, qui vocatur Tirbor. Tertium dicitur [Marginal note: Rha.]
Volga, quod est magnum valde super quod incecdit Bathy. Quartum nominatur
[Marginal note: Rhymnus.] Iaec, super quod duo millenarij vadunt, vnus ex
parte illuminis vna, et alter ex altera. Hi omnes in hyeme ad mare
descendunt, et in æstate super ripam corundem fluminum ad montes ascendunt.
Hoc est mare magnum, de quo brachium saneti Georgij exit, quod in
Constantinopolin vadit. [Sidenote: Pontus Euxinas.] Hæc autem flumina sunt
piscibus valdè plena, maximè Volga, intrántque mare Græciæ, quod dicitur
Magnum mare. [Sidenote: Volga non intrat.] Super Nepre autem multis diebus
iuimus per glaciem. Super littora quoque maris Græciæ satis periculosè per
glaciem iuimus in pluribus locis multis diebus. Congelantur enim circa
littora vndæ ad tres leugas inferiùs. Prius autem quàm ad Bathy
perueniremus, duo ex nostris Tartaris præcesserunt, ad indicandum ei omnia
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account