The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
septentrionalis.] Post Samogetas, illos, qui dicuntur habere faciem caninam
in Oceani littoribus desertis. A meridie habet Alanos. Circassos, Gazaros,
Græciam et Constantinopolin, ac terram Iberorum, Cathos, Brutachios, qui
dicuntur esse Iudæi, caput radentes per totùm, terram quoque Cithorum atque
Georgianorum et Armeniorum et Turcorum. Ab occidente autem Hungariam habet
atque Russiam. Et est Comania terra maxima et longa. Cuius populos,
scilicet Comanos, Tartari occiderunt, quidam tamen à facie eorum fugerunt,
et quidam in eorum seruitutem redacti sunt. Plurimi autem ex eis, qui
fugerunt, ad ipsos redierunt. [Sidenote: Terra Kangittarum.] Post hæc
intrauimus terram Kangittarum, quæ magnam habet in plurimis locis penuriam
aquarum, in qua etiam homines pauci morantur propter aquæ defectum.
[Sidenote: Ieroslaus, Dux Russiæ.] Vnde homines Ieroslai, Ducis Russiæ, cùm
ad ipsum in terram Tartarorum perrexerunt, plures eorum in illo deserto præ
siti mortui sunt. In hac etiam terra et in Comania multa inuenimus capita
et ossa mortuorum hominum, super terram acentia tanquam sterquilinium. Per
hanc itaque terram iuimus ab octo diebus post Pascha ferè vsque ad
Ascensionem Dominicam. Huiúsque habitatores Pagani erant, et tam ipsi quàm
Comani non laborabant, sed tantùm de animalibus viuebant, nec domos
ædificabant, sed in tabernaculis habitabant. Istos etiam Tartari
deleuerunt, et habitabant in terris eorum, illíque qui remanserunt, redacti
sunt in seruitutem ipsorum.
The same in English.
How departing from Bathy, they passed through the land of Comania, and of
the Kangittæ. Chap. 23.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account