The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
At verò quia nondum Imperatorem videramus, noluerunt vocare nos, nec
intromittere ad Ordam ipsius, sed nobis in tentorio nostro secundum morem
Tartarorum valdè benè seruiri fecerunt, et vt quiesceremus, nos ibidem per
vnam diem tenuerunt. [Sidenote: Terra Nyamanorum] Inde procedentes in
vigilia sanctorum Petri et Pauli, terram Naymanorum intrauimus, qui sunt
Pagani. In ipsa verò die Apostolorum ibidem cecidit magna nix, et habuimus
magnum frigus. Hæc quidem terra montiosa et frigida est supra modum, ibíque
de planicie reperitur modicum. Istæ quoque duæ nationes prædictæ non
laborabant, sed sicut et Tartari in tentorijs habitabant, quas et ipsi
deleuerant per hanc etiam multis diebus perreximus. Deinde terram
Mongalorum intrauimus, quos Tartaros appellamus. [Sidenote: Tartaria. Iulij
22. Acceleratum legatorum iter.] Per has itaque terras, vt credimus, tribus
septimanis equitando fortiter iuimus, et in die Beatæ Mariæ Magdalenæ ad
Cuyne Imperatorem electum peruenimus. Idèo autem per omnem viam istam valdè
festinauimus, quia præceptum erat Tartaris nostris, vt citò nos deducerent
ad curiam solennem, iam ex annis pluribus indictam, propter ipsius
Imperatoris electionem. Idcircò de mane surgentes, ibamus vsque ad noctem
sine comestione, et sæpius tam tardè veniebamus, quòd non comedebamus in
sero, sed quod manducare debebamus in vespere, dabatur nobis in mane.
Mutatísque frequentius equis, nullatenus parcebatur eis, sed equitabamus
velociter ac sine intermissione, quantum poterant equi trotare.
The same in English.
Howe they came vnto Cuyne himselfe, who was forthwith to be chosen
Emperour. Chap. 25.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account