The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Cum autem peruenimus ad Cuyne, fecit nobis dari tentorium et expensas,
quales Tartaris dare solent, nobis tamen melius quam alijs nuncijs
faciebant. [Sidenote: Cuyne in legatos benignitas.] Ad ipsum autem vocati
non fuimus, eo quòd nondum electus erat, nec adhuc de imperio se
intromittebat. Interpretatio tamen literarum Domini Papæ, ac verba etiam à
nobis dicta, à prædicto Baty erant ei mandata. Cùm ergo stetissemus ibi per
quinque vel sex dies, ad matrem suam nos transmisit, vbi adunabatur curia
solennis. [Sidenote: Tentorium regium.] Et cùm venissemus illuc, tam
extensum erat tentorium magnum, de alba purpura præparatum, erátque tam
grande nostro indicio, quòd plusquam duo millia hominum poterant esse sub
illo. Et in circuitu factum erat ligneum tabulatum varijs imaginibus
depictum. [Sidenote: Comitia.] Illuc ergò perreximus cum Tartaris, nobis ad
custodiam assignatis, ibíque conuenerant omnes duces, et vnusquisque cum
hominibus suis equitaibat in circuitu per planiciem et colles. In prima die
vestiti sunt omnes purpuris albis, in secunda verò rubeis. Et tunc venit
Cuyne ad teritorium illud. Porrò tertia die fuerunt omnes in blaueis
purpuris, et quarta in optimis Baldakinis. In illo autem tabulato iuxta
tentorium erant duæ maiores portæ, per quarum vnam solus Imperator debebat
intrare, et ad illam nulla erat custodia, quamuis esset aperta, quia per
illam nullus audebat ingredi vel exire: per aliam omnes, qui admittebantur,
intrabant, et ad illam custodes cum gladijs et arcubus et sagittis erant.
Itaque si quis tentorio propinquabat vltra terminos, qui positi erant, si
capiebatur, verberabatur, si fugiebat, sagitta siue ferro sagittabatur.
Multíque ibi erant, qui in frænis, pectoralibus, sellis et huiusmodi,
iudicio nostro, auri circiter viginti marcas habebant. Sic Duces infra
tentorium colloquebantur, et de Imperatoris electione tractabant, vt à
nobis creditur. Alius autem vniuersus populus longè extra tabulatum
collocabatur, et ita ferè vsque ad meridiem morabantur. Tunc incipiebant
lac iumentinum bibere, et vsque ad vesperas tantum bibebant, quod erat visu
mirabile. [Symposium procorum.] Nos autem vocauerunt interius, et dederunt
nobis cereuisiam: quia iumentinum lac non bibebamus. Et hoc quidem nobis
pro magno fecerunt honore: sed tamen nos compellebant ad bibendum, quod
nullatenus poteramus propter consuetudinem sustinere. Vnde ostendimus eis,
hoc esse nobis graue, ideóque nos cessauerunt compellere. [Ieroslaus Dux
Russiæ. Legati diuersarum nationum.] Foris autem erat Dux Ieroslaus de
Susdal Russiæ, plurésque Duces Kythaorum et Solangorum. Duo quoque filij
regis Georgiæ, nuncius etiam Caliphi de Baldach, qui erat Soldanus, et plus
quam decem alij Soldani Sarracenorum, vt credimus. Et sicut nobis à
procuratoribus dicebatur, erant ibi nunciorum plus quàm quatuor millia,
inter illos, qui tributa portabant, et illos, qui deferebant munera, et
Soldanos ac Duces alios, qui ad tradendum seipsos veniebant, et illos, pro
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account