The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Cuynæ ætas et mores.] Hic autem Imperator quando sublimatus est
in regnum videbatur esse circiter xl. vel xlv. annorum. Mediocris erat
staturæ, prudens valde, nimis astutus multúmque seriosus, et grauis in
moribus. Nec vnquam videbat eum homo de facili ridere, vel aliquam
leuitatem facere, sicut dicebant Christiani, qui cum ipso morabantur
continuè. Dicebant etiam nobis asserendo firmiter Christiani, qui erant de
familia eius, quòd deberet fieri Christianus. [Sidenote: Studium
Christianismi.] Cuius signum erat, quod ipse Clericos Christianos tenebat,
et expensas eis dabat. Habebat etiam semper capellam Christianorum ante
maius, tentorium suum, vbi cantant Clerici publicè et apertè, ac pulsant ad
horas, vt cæteri Christiani secundum mores Græcorum, quantacunque sit ibi
multitudo Tartarorum, vel etiam aliorum hominum. Hoc tamen non faciunt alij
Duces ipsorum. [Sidenote: Maiestas.] Est autem mos Imperatoris ipsius, vt
nunquam ore proprio loquatur cum extraneo, quantumcunque magnus sit, sed
audit et respondet per interpositam personam, et quandocunque negotium
proponunt, vel Imperatoris responsionem audiunt illi, qui sub eo sunt,
quantumcunque sint magni, flexis genibus vsque ad finem verborum
persistunt. Nec alicui de consuetudine super aliquo negotio loqui licitum
est, postquam ab Imperatore definitum est. Habet autem Imperator prædictus
procuratorem et protonotarios, atque scriptores, omnésque officiales in
negotijs tam publicis quàm priuatis, excepris Aduocatis. [Sidenote:
Potestas ex lex.] Nam sine litium vel iudiciorum strepitu secundum
arbitrium Imperatoris omnia fiunt. Alij quoque Principes Tartarorum de his,
quæ ad illos pertinent, idem faciunt. [Sideote: Bellum in Christianos
cogitatum.] Hoc autem nouerint vniuersi, quia nobis tunc existentibus in
solenni curia, iam ex pluribus annis indicia, idem Cuyne Imperator, de nouo
electus, cum omnibus suis Principibus erexit vexillum contra Ecclesiam Dei,
ac Romanum Imperium, et contra omnia regna Christianorum et populos
Occidentis, nisi fortasse, quod absit, facerent ea, quæ mandabat Domino
Papæ, atque potentibus, et omnibus Christianorum populis, videlicet vt ipsi
subdantur eis. Nam excepta Christianitate, nulla est terra in orbe, quam
timeant, et idcirco contra nos ad pugnam se præparant. Huius siquidem
Imperatoris pater, scilicet Occoday, necatus fuerat veneno, et ob hoc à
bellis quieuerant tempore pauco. Intentio autem eorum, vt dictum est suprà,
est, sibi totum subijcere mundum, sicut à Chingischam habent mandatum. Vnde
et ipse Imperator in literis suis ita scribit: Dei fortitudo, hominum
Imperator. In superscriptione quoque sigilli eius est hoc: Deus in coelo,
et Cuyne Cham super terram, Dei fortitudo: omnium hominum Imperatoris
sigillum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account